362 prodromus reginae artium – excerpta Potestatem vivendi esse, ut velis. “Quis” vero “vivit, ut vult”? “nisi” profecto, “qui recta sequitur,qui gaudet officio, cui vivendi via considerata, atque provisa est; qui” (denique ait Tullius) “ne legibus quidem propter metum paret, sed eas sequitur atque colit, quia id salutare maxime esse iudicat; qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat denique nisi libenter ac libere: cuius omnia consilia resque omnes quas gerit, ab ipso proficiscuntur, eodemque referuntur: nec est ulla res, quae plus apud eum polleat, quam ipsius voluntas, atque iudicium: cui quidem etiam (quae vim [p. 31] habere maximam dicitur) fortuna ipsa cedit, sicuta sapiens poeta dixit: Suis ea cuique fingitur moribus”615. a “si, ut” (LCL), attamen in PRAr textus allegatus, litteris cursivis indicatus, terminat in verbo “cedit”. Admiramini iam, credo, Auditores, liberum hominem, tam ingeniose simul ac sapienter a Romano Senatore depictum? intueri fortassis etiam illumb optatis, et vestros animos tam praestantis viri aspectu recreare? Atqui, si Polonam Rempublicam inspexeritis, tot sane in ea sic liberos homines, quot Nobiles animadvertetis: quibus illa tanquam columnis firmissimis innixa, tot saecula inter tot turbines, fulmina, tempestates, integra incolumisque perduravit. b “illam” (I ed.) Nihil enim est impossibile, hanc Matrem faecundissimam ab his Filiis semper defendi, conservari, augeri, qui ex eius visceribus nati, in eius gremio educati, in eius sinu tanta libertate obvallati conquiescunt, quantam nulla natio praeter Romanos quondam rerum Dominos unquam habuit, a quibus tamen Romanis considerato minus eventu in exilium ad Sarmatas pulsa, hic sibi immortalem sedem collocavit. Quodsi nec legibus humanis, nec divinis statutis Polona libertas repugnat, neque pietatem erga divinissimum Numen aliquo modo minuit, sed magis ac magis dilatare studet; si etiam sui ca615 Cicero, Paradoxa Stoicorum, 34 [Paradoxon V]: LCL, Cicero IV, 284-286.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==