361 excerpta e i et ii editione Illud lubens repeto: “Fide, sed cui, vide”. Ille profecto sapit, qui tutissimo Apostoli consilio utitur, et ab improborum consortio pedem subtrahit, nec eodem quidem tecto, dum licet, moratur; ne vindicem Dei iram eius saepe hostibus imminentem experiatur; siquidem: Raro antecedentem scelestum Deseruit pede poena claudo613. 5. Praxis614 Confirmatur Polona Libertas Invidet universus orbis, ac vicinae praesertim gravissima servitute opressae gentes, auream gloriosissimae Nobilitatis Polonae libertatem; atque idcirco nefariam esse rem, totius huius inclytissimi regni fatale exitium, Polonorum nobilium liberas [p. 30] voces, praeclara iura, non tyrannicas leges quis non canit Exterorum? Quanquam, si libertas, est facultas vivendi a legibus, quis eam iure merito reprehendat? quis non potius laudet? quis non summo desiderio expetat? quis non protectricem potius et conservatricem Regnorum, cum laude et honestate, nominet, quam deforme quoddam et exitiale monstrum cum invidia? Certo autem certius est, eam esse Polonorum libertatem, quae nulla ex parte a legibus discrepet, quin potius illas conservet, immo Lex ipsa Libertas Polona est. Quamobrem, si manifesta res est, nunquam aliquid sceleste, nunquam male, nunquam insolenter, nunquam impie, nunquam cum periculo fieri, quod secundum legum amussim fit, nemo ab hinc Polonam libertatem, sanis et iustis legum limitibus circumscriptam, vel malam, vel noxiam, dixerit; tollendam, aut saltem minuendam iudicarit, nisi penitus ipsam non solum Regni, sed et rationis legem voluerit infringere. Si namque vel ex ipso Tullio inquiramus, Tullio dico, Romani Senatus aevi sui lucidissimo sole: “Quid est libertas?” respondebit: 613 Horatius Fl., The Odes, l. III, Carm. 2: The Odes and Epodes of Horace, Leipzig 1869 (HOL), I, 247. 614 PRAr, pp. 29-33, praxis ad illustrandum Caput I: De Confirmatione.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==