360 prodromus reginae artium – excerpta Placuit illi Noe potius Lothique vestigiis inhaerere, qui cum moniti sceleratorum societati primo quidem obsisterent, deinde etiam absisterent, sibi securitatem, aliis exemplum reliquere, quo periculosum esse Societati flagitiosorum immisceri, posteri agnoscerent. Etenim ut Nautae imprudentis est, non declinare loca, quae aliorum naufragiis esse didicit infamia, sic hominis inconsulti est, ea minime consortia devitare, quae cum salutis discrimine frequentantur. Et tanto quidem hic illis stultior habendus, quanto salus animae opum, vitaeque conservatione est potior. Pereunt naufragio merces, et possunt instaurari; innocentiae nulla reparatio est, quae cum semel perit, aeternum perit. Navis collliditur, et alia superest; vita etiam quandoque amittitur, et restat probis melior; salutis iactura in pravorum societate facta non raro perennis est; cum difficile sit ab his semel Syrenibus abducto, atque ad hanc scyllam adhaerenti retro pedem ad tutiora subducere. Minora his pericula Ioannes cum Cerinthum fugeret, timuit, et tamen fugit; satis illi ad declinandum hoc consortium fuit, quod turpe esset etiam innocenti cum improbis occumbere; ut turpe nautae est, in scopulum impingere, plurimorum iam [p. 20] nau- fragiis celebratum. Breve argutumque Poetae dictum est: “Fide; sed cui, vide”611. Non tibi negavit fidem alteri dandam, non prensandam societatem, non abiciendam amicitiam. Delectum haberi voluit, ut cui te adiungeres, quam boni nominis laudataeque vitae homini, hoc imprimis omni studio provideres, ut in syrtes aut scopulos non impingas, ne virtutis inimicum amplectaris, et exemplo Amasae inter perfidi cuiusdam Ioabi brachia, dum oscula expectas, pugione inflicto confodiaris612. 611 Sat notum est hoc “dictum”, sed nescitur quis sit eius author, qui hic “Poeta” nominatur. 612 Cf. Ricciotti G., s.v. Amasa: EI II, 760: “Figlio di Jetra ismaelita, e di Abigail [...]. Fu fautore di Assalonne e capo delle sue forze nella rivolta di costui contro suo padre David (2 Re, XVII, 25); ma fu sconfitto da Ioab, generalissimo di David (XVIII, 6-8). Tuttavia più tardi David lo trattò benignamente, dandogli anche il comando del suo esercito in luogo di Ioab (XIX, 13), dal quale fu ucciso a tradimento durante le azioni guerresche [...] (XX, 1-13)”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==