Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

359 excerpta e i et ii editione latere calamitatum ostenderent! sub illius umbraculis suas daemonem explicare artes, machinationes recondere, spicula tentationum figere, vulnera malorum infligere, sepulchrum, atque utinam non etiam infernum, hominibus impleri docerent! Sed cur a mortuis vocem exspectamus, quando tot in vita atque omni retro historia testes suppeditantur, ut contra experientiam solemque ipsum clarissimae veritatis pugnare censendus sit, si quis haec ausit inficiari? Quot in Sodoma ac Gomorrha infantes nullo scelere pollutos; quot in generali illa orbis eluvione innocentes fuisse creditis! quan- do ex istis unius Lothi, ex hac unius Noe familia tantum est conservata? Illic Deus igne rapuit, hic aqua suffocavit, quidquid sceleratorum consortio immixtum erat: non illos aetas, non integritas a crimine, non divina mansuetudo subduxit: permixtum flagitiosis esse etiam sine flagitio satis ad communis exitii calamitatem in- currendam fuit. Quot Solyma insontium Iudaeorum complectebatur, quando a Tito et Vespasiano quinque mensium obsidione pressa, interceptaque est610? Confluxerat solemniori festo multitudo ad Urbem ingens ac repente milite et vallo octo stadiorum cincta eo inediae redacta est, ut ad obscoenos quoque cibos et humanae etiam carnis esum verteretur: plusquam quingenti transfugarum, atque interceptorum in dies ex crucibus suffixi miserandum Urbi praebuere spectaculum et Christi olim innocenter suffixi [p. 19] reduxere memoriam. Denique eo Iudaeorum clades urbe iam occupata pervenisse censenda est, ut undecies centena millia pereuntium, venditorum sub corona haud infra decem millia numerata sint. Quot hic innoxii nocentium calamitatibus involuti perierunt! quot vivere, atque extra periculum subsistere poterant, si Ioannis exemplo cautiores improbae Pharisaeorum sectae temere non adhaesissent! 610 Cf. Baldi D., s.v. Gerusalemme: ECat VI, 200-201: “A domare la rivolta Nerone inviò Vespasiano, il quale, divenuto imperatore, affidò la continuazione dell’opera al figlio Tito. I primi attacchi (31 marzo 70) [...]. La popolazione, con il nemico alle porte e la guerra civile all’interno, soffriva gli orrori della fame, ma l’esercito seguitava a resistere [...] tutto il resto di Gerusalemme [...] fu distrutto”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==