358 prodromus reginae artium – excerpta Ego in hac eius circumspectione et integritatem, qua corrupti etiam hominis consortium horruit, et amorem, quo Dei legem est prosecutus, et sapientiam, qua periculum societatis improbae abunde perspexit, veneror. Sensit enim non leve discrimen adire homines, si non salutis, certe paenarum improbis imminentium, qui eorum consortio immiscentur. Et merito ita sensit. Dei [p. 17] enim hostis, quisquis a virtute et honestate aversam vitam agit, daemonis, capitalis generis nostri inimici, amicus est, ut quidquid vel ille malorum inferre voluerint, vel hic potuerit, hoc improbis iure sit formidandum. Quibus obsecro, tot Deus, tamque gravia bellorum infligit fulmina, praeterquam sceleratis hominibus; quae cum integras saepe urbes, nationes, ac regna devastant, probos iuxta improbos involvunt? quibus tam violentae regionum inundationes, tam repentina diversarum urbium incendia, tot tamque graves anni tempestates caelique aut sicci nimium, aut frigidi, aut etiam humidioris iniuriae per varios late populos divisae intentantur, nisi Dei, aequitatisque hostibus, et nefando flagitiorum caeno irretitis? neque tamen omnes quotquot harum calamitatum participes sunt, sunt etiam eiusdem impietatis. Quibus dira per orbem fames pestilentesque morbi, et tot hominum saepe una occumbentium lues nascitur, nisi moribus ante perditits, quam morte perdendis mortalibus? Qui tamen eadem secum contagione etiam insontes abstrahunt docentque: Latius saepe cladem, quam crimen spargi. Vitavit igitur Apostolus, et caute, profligatae vitae haereticum vitavit; ne fulmen in perditum hominem iusto aliquando iudicio destinatum, illo fortassis feriret tempore, quo Apostolus accessisset, satisque Deo ad paenam innocentis etiam videretur, cum nocente sociari. Quam multi improvisa morte fulminati non iacerent, nisi improbis societate iuncti! o si isti e sepulchris rursum ad vitam emergerent, si retro ad statum pristinum fata viam indulgerent, quanta illi orationis vi in [p. 18] perniciosa haec consortia detonarent! quot scopulos offensionum aperirent! quot paenarum acerbitates detegerent! quantum in hac societate insidiarum, quantum
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==