Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

357 excerpta e i et ii editione quibusdam, nonnullis Graeci, nonnullis Latini eloquentiae Ma- gistri placent, conveniunt, proficui sunt. Caeterum, quidquid alicubi in plurimis rhetoribus quaeras, in nostra Regina reperias, et in hoc Prodromo spectabis. Totam dicendi artem continet, facilis est, praeceptis et exemplis abundat simul, non tam raris, quam claris; inde spero Tyronibus non inutilem, tibi vero, candide Lector, non ingratum. Vale. 4. Praxis III607 S. Ioannes Apostolus balneum ingressus, cum Cerinthum illic haereticum608 conspexisset, subito regressus: Fugiamus, inquit, ne ipsa in nos balnea corruant ubi Cerinthus lavatur609. Quanto nobis studio pravorum societas declinanda sit, suo nobis exemplo ille dilectus Servatori nostro Apostolus Ioannes decla- ravit. Balneum is forte ingressus quosdam illica conveniendi gratia: in quo cum Cerinthum hominem non moribus minus, quam doctrina corruptum deprehendisset, subito pedem retulit, atque ad comites versus: Fugiamus, inquit, ne ipsa etc. Mirentur sane in Ioanne castimoniam alii, qua Christo imprimis placuisse memoratur; amorem alii, quo et Servatorem ipse complexus est, et ab illo vicissim ad arcana quaeque ipsumque adeo sinum Numinis admissus est; sapientiam alii divinarumque rerum cognitionem, qua non praesentia modo, sed et futura tempora ac summam aeternae felicitatis habitationem penetravit. a in textu hic quasi certe erronee: “illis”. 607 Vide PRAr, pp. 16-20. In margine annotatur: “Chria mixta ex Masenio”. 608 Cf. Peterson Erik, s.v. Cerinto: ECat III, 1319: “Gnostico; secondo Ireneo... Cerinto insegnava che il mondo è stato creato da una potenza inferiore che non conosceva il Dio più alto”; 1320: “Secondo Ireneo...., Cerinto era contemporaneo di Giovanni il «discepolo del Signore» (incontro nel bagno di Efeso)”. 609 Cf. Holzmeister U., s.v. Giovanni, Apostolo, Evangelista: ECat VI, 497: “Si narrano inoltre della vita (efesina) di Giovanni molti episodi [...]. Policarpo narrava che Giovanni «scappò dal bagno non lavato» per la presenza di Cerinto (Eusebio, Hist. eccl., IV, 14, 6: PG 20, 337); e così anche Ireneo (III, 3, 4: PG 7, 853)”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==