Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

356 prodromus reginae artium – excerpta cientes magno olim Familiae Vestrae, magno Reipublicae ornamento sitis. Illustrimarum Dominationum Vestrarum coram Deo Orator, S[tanislaus] a I[esu] M[aria] S[cholarum] P[iarum] 3. Candido Lectori Author salutem606. Reginam Artium, sic artem dicendi cum eloquentissimo Vernulaeo nominavi, sex libris complexus sum. Tam exiguis littoribus immensum Eloquentiae oceanum clausi. Ex quo irrigandorum iuventutis ingeniorum gratia hos fonticulos deduxi, quos Prodromum Reginae Artium placuit appellare. Si enim, candide Lector, huic opusculo favebis, etiam ipsam Reginam brevi conspicies in luce. Fateor hunc praesentem libellum nihil habere pretiosissimi, ac proinde parum apud eruditae mentis viros aestimationis habiturum praevideo. Sed provideo hic Tyronibus Eloquentiae, non Magistris: Tyrones his paucis praeceptiunculis informandos suscepi; illis ergo volvendas et perdiscendas trado, consecro et commendo. Quodsi miraris, me numerosissima in rhetorum cohorte audere comparere, causam habe: quod non omnibus omnes aeque arrident rhetores, et prosunt. Ut enim armorum copia, non ob solam tantum paratur necessitatem, ast etiam ob convenientiam; sic librorum. Ensis aliquis erit optimus, sed non omnibus optime convenit, et accommodari potest. Ita Cicerone, Aristotele, Quintiliano, Trapezuntio, Causino, Soario, Lauxmino et aliis trecentis rhetoribus quid melius? tamen aliis Tullius, aliis Causinus; quibusdam Quintilianus, Lauxminus 606 Excerpta hic numeris 3-11 denotata, inveniuntur tum in I, tum in II Editione. Haec salutatio ad Lectorem directa invenitur in parte introductiva huius libri.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==