Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

355 excerpta e i et ii editione 2. Illustrissimis et Excellentissimis Dominis I. D. HIERONYMO ABBATI TYNECENSI600 et I. D. ALEXANDRO PRAEFECTO PEREIASLAVIENSI Comitibus in Wisnicz et Iaroslaw, LUBOMIRSCIIS601 S.R.I.PP. utramque felicitatem602. Secundam mei Prodromi editionem Vestro nomini inscribo, Illustrissimi Domini. Placeat enim, ut auctior ad vos redeat, qui apud vos ortum sumpsit. Uti flumina in pelagum refluunt ampliora, sic isti Eloquentiae fonticuli in Vestrum SRENIAVAM603. Nec obstat, quin ego me huic Flumini committam, quem aliqui suis Musis pro Castalio flumine604 elegerunt. Pridem Vestrum fecistis hunc Prodromum, cum eum diligenti studio scriberetis, diligentiore perdisceretis, diligentissimo ad praxim deduceretis. Ergo notum Vobis, et natum apud Vos admittite in sinus Vest- ros, auctoritate Vestra promovete, patrocinio a Zoilorum dentibus605, quibus nihil non est expositum, defendite. Caeterum opto impensissime, ut, dum ex meo Prodromo artem bene dicendi colligetis, ex Illustrissimis Maioribus Vestris artem bene vivendi colligatis; quorum vita sole illustrior, laus omni humano ingenio amplior, tanto Vobis ad bene beateque vivendum stimulo esse potest, ut aetate simul et sapientia, et virtute profi600 Cf. supra, Sextus Modus, no. 16. 601 Cf. supra, Septimus Modus, no. 24. Cf. Kersten Adam, s.v. Lubomirski Jerzy Sebastian h. Szreniawa (1615-1667)”: PSB XVIII, 14. 19: “Z pierwszego małżeń- stwa... miał Lubomirski synów: [...] Aleksandra Michała (zm. 1675), starostę perejasławskiego i sądeckiego, Hieronima Augustyna...”. 602 Est haec dedicatio secundae editionis “Prodromi Reginae Artium”. 603 Erat stemma familiae Lubomirscianae. 604 Castalia “a spring on Mount Parnassus, sacred to Apollo and the Muses” (CLD). 605 Zoilus “a severe critic of Homer; hence, in gen., any petty critic” (CLD).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==