354 prodromus reginae artium – excerpta incubuerunt Reges Franci, ut, quos bonis moribus, virtutibus plurimis, doctrina praeditos et ornatos viderent; illis honores dignitatesque conferrent, illis Legationes obeundas traderent, illorum prudentiae rerum summam committerent, denique in illis collocatam vellent omnem totius Regni Maiestatem”599. Non erravit S[acra] R[egia] M[aiestas] in conferendis Tibi honoribus et functionibus, Illustrissime Domine; quandoquidem reperta sunt in Te ea omnia, quaecumque in illo requiri possunt, qui Regiam circumferre solet et maiestatem et dignitatem. Sed Tuas laudes O[..]ae[?] foliis inscriptas legant posteri, et ii maxime quibus perpetuae sunt dulcia commoda pacis. Mihi munus erat meum potius laudandum, quo benignius acceptaretur. Et fecissem hoc, nisi in Te eius herois animum advertissem, cui nihil est ingratum, nihil parvum, nihil vile. Securus ergo de Tua humanitate, do dedicoque Tibi haustas ex oceano Eloquentiae aquas; non ut aliquando sitim Tuam, eruditionis li- quorum plenus, illis extinguas; at ut orbi pateat universo, tantum Te in acceptando fuisse comem et benevolum, quantum ego fuerim audax et praeceps in offerendo. Quodsi munus meum tam felix futurum est, ut in Patriam usque Tuam tecum illud deferre statuas; an non ego merito plaudam quando exiguus meae Reginae Prodromus Magni Regis Legatum comitabitur? Illustrissimae Celsitudinis Tuae Servus Devotus Stanislaus a Iesu Maria Scholarum Piarum 599 Nescitur quis sit ille “Ethicus” et ex quo scripto eius verba desumpta sunt.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==