Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

353 ??? 1. Dedicatio D. Antonio de Lumbres Illustrissimo et Excellentissimo Domino, D. Antonio de Lumbres Domino de Herbinghen, Loz, et La Claye, Christianissimo Regi A Sanctioribus Consiliis, Regii Ordinis Equiti et Eiusdem Sacrae Maiestatis in Polonia Legato595 utramque felicitatem596. Cum scholastico munere Te convenio, Illustrissime Domine, Prodromum Reginae Artium invictissimi Galliarum Regis Legato, hoc est Mercurio Mercurium597 affero et offero. Ineruditum hoc opusculum est; eruditissimi tamen in Viri audet comparere aspectu; eo nempe fine, quo clientes minimi maximos patronos quaerunt. Equidem Tibi, Illlustrissime Domine, non solum maius, sed etiam praestantius donum convenire scio. “Quis enim” Te (si liceat ariditatem nostram Tulliano fluento temperare) “est”, “aut nobilitate, aut probitate, aut optimarum artium” scientiarumque “studio, aut innocentia, aut ullo agenere laudisa praestantior”598? a-a “laudis genere” (LCL) Genus ex ea familia ducis, quae antiquissima est et illustrissima. Vitae rationem hanc tenes, quae Christianissimi Regis magnum Consiliarium, magnum Legatum et commendat et ornat. Doctrinam talem habes, qualis in multis optanda est, in paucis invenienda. Omnino nihil in Te eorum desideratur, quae aliquis Ethicus in Principe Gallici Regni Viro demonstrat, cum ait: “In hoc unum 595 Cf. PDK, II, pp. 99. 111: Mazarini: “kandydatem francuskim [do tronu polskiego] jest książe Enghien [...]. Popierał te zamysły ambasador francuski w Polsce De Lumbres, sypał pieniędzmi i tworzył stronnictwo francuskie”. 596 Est haec dedicatio primae editionis “Prodromi Reginae Artium” 597 De ratione, ob quam Legatum vocat Mercurium, cf. supra, p. 242, (22), no. 66. Auctor huic Legato “Mercurium”, i.e. “Prodromum Reginae Artium”, offert, quia Mercurius erat “messenger of the gods” (CLD), et Prodromus erat nuntius “Reginae Artium”, quia “prodierat... Reginae suae viam paraturus” (supra, p. 4). Proinde in frontispicio I editionis praesentatur uti Mercurius. 598 Cicero, Oratio Pro M. Marcello, 4: LCL, Cicero XIV, 424.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==