345 octavus modus 2. Vere namque triumphare censetur, qui mortuus ex acie defertur ad sepulchrum, fatalem domum: Luctuosus quamvis eius- modi triumphus plerisque videatur. 3. Quis vero non falsum esse dicat triumphum, quem alieno sanguine triumphantes mereantur? Verus ille triumphus est, quem sua quisque morte in Martis emit foro. 4. Ad publicum quispiam actum, sive id convivium, sive consilium sit, fastuosus alieno vestitu si accedat, risu potius quam veneratione sit excipiendus: Ita, qui aliorum morte comparatis gloriantur triumphis , indigne falsoque triumphant, neque gloriam sed ignominiam eos referre necesse est: qualem aliquando retulit cornix, alienis quae ornata plumis avium comitia fuit ingressa590. 5. Magnificus Dominus N.dignissimus perenni memoria vir, non falsum peragit triumphum, utpote proprio sanguine pro Patria fuso, propria morte pro Reipublicae vita suscepta comparatum. 6. Haec enim funebris pompa insignis est triumphus, lege naturae decretus, [p. 60] a divina voluntate approbatus, vestra, Mag- nifici Domini, praesentia decoratus; quanquam non minus virtutibus Herois istius, cuius ad sepulchralem portam corporis exuvias stitimus, animus, credo, iam in caeleste Capitolium invectus est. 7. Quas quidem sic triumphantis Herois virtutes, merito hic laudibus essem decoraturus, nisi me tempus et Eloquentia deficeret, et multitudine earum obruta et pulchritudine stupefacta. 8. Itaque laudationem, in gratiarum actionem vertens, deplorantis ereptum sibi Fratrem Magnifi[ci] D[omini] N. nomine gratias quas possum maximas D[ominationibus] vestris persolvo; quod volueritis istius veri triumphi, non tantum spectatores agere, sed etiam exornatores. 9. Diligenter in eam curam incumbet M[agnificus] D[ominus] N., ut hoc magni Officii tam suo germano, quam sibi praestiti documentum omni data, et utinam laetiori occasione, Dominationibus vestris exsolvat. 590 Cf. Ovidius, Metamorphoses II, 534 -541: LCL, Ovid III, vol. I, 96. Hinc proverbium: “w cudze piórka się stroić”; “niech nikt nie stroi się w cudze pióra, bo to śmieszne” (SJPol, s.v. piórko, stroić).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==