344 prodromus reginae artium – corollarium consilii vim nullus Apelles585 exactius, quam eo depingam. Vultum enim heroummulti Lysippi586 sculpere, multi coloribus affabre possunt exornare Zeuxes587; virtutes eorum, praeter volentes filios nemo pulchrius exarabit: quas ut diutius in Celsitudine tua contempler imitandas, diutissimam ipsi incolumitatem, Cumaeosque annos588, filiali voto designo. Octavus Modus Per collectionem quinquepartitam Pono e.g. Orationem funebrem, qua nomine fratris occisi in bello militis, gratiae aguntur amicis, quod sua praesentia funus ornaverint. In hac oratiuncula tria puncta, quae solent in funebribus observari, adhibentur. Punctum 1. continet defuncti laudes per collectionem expressas. Propositio Collect. Nullus est gloriosior triumphus, quam in acie pro Patria mortem oppetere. n.1. Ratio. Quoniam qui in acie occubuit vere triumphat. n.2. Rationis probatio. Nam falsus triumphus est, quem alieno sanguine: verus, quem [p. 59] nostro mereamur. n.3. Expolitio. Ad convivium quis alienis vestitus accedens risu exploditur; sic qui aliena morte parant triumphum. n.4. Complexio. Magnificus Dominus N. non falso triumphat, sed vere et gloriose, utpote pro Patria occisus. n.5.6. Punctum 2. Continet gratiarum actionem. n.7.8.9. Punctum 3. invitationem habet. n.10. ELOCUTIO [1] Non est, neque reperiri potest gloriosior homini militari triumphus, Mag[nifici] Domini, quam in cruento Martis589 campo gloriosa morte pro Patria decumbere. 585 Apelles “one of the greatest Greek painters” (CLD). 586 Lysippus “a celebrated worker in metal of Sicyon” (CLD). 587 Zeuxis “a celebrated Greek painter” (CLD). 588 “Cumaeos in annos vivant, molto a lungo (come la Sibilla)” (CDLI, s.v. Cumae) 589 Mars “dio della violenza e del furore di guerra; come dio della guerra; meton.: combattimento, mischia, battaglia, pugna” (CDLI).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==