343 septimus modus 5. Sive, quod amplissimum Sarmatiae Regnum tuo scipione uti Regni Marschallus, vel fulcias, vel regas; sive, quod hostes Patriae forti uti Campiductor clava conteras, pacemque universae Sarmatiae Romani Scipionis instar ab exilio revoces, reducas, restituas. 6. Qumobrem nunc etiam rectissima, gloriosissima et omnino divina victoria potitum ab humiliata Moschorum superbia, ex pacata Russia, tam Reipublicae armis, quam tuis consiliis, reducem, quis te nostrum procul dubio Scipionem non admiretur? non lae- to animo salutet? non immortalibus elogiis extollat? 7. Profecto, Parens Excellentissime, si hic apud nostros, qui olim apud Romanos, honor daretur virtutibus, universam necesse esset Tibi ex atrocissimo bello redeunti obviam ire Poloniam; quae a Suecis per te liberata581, a Moschis per te defensa, a Cosacis per Te salva582, a Transylvanis denique Polonae ontemptoribus amicitiae tua virtute purgata et erepta583 videtur esse. 8. Hic ego, nisi in filiali affectu vererer excessum facere, laxaremEloquentiae frena et melioribus clarioribusque demonstrarem argumentis, unicum Te [p. 58] Sarmatiae nostrae Scipionem esse, maximoque triumpho dignissimum. Sed id potius alienis tum linguis, tum calamis relinquens, exemplar solummodo heroicarum virtutum Te mihi, Parens Excellentissime], statuam, omnino diligentissime imitandum. 9. Ac, quemadmodum Tu gloriosissimumAvum nostrum584 totum expressisti, sic enitar ego, daboque operam, ut vivam tuarum virtutum imaginem faventibus superis exprimam. 10. Itaque tuum illum constantissimum ergo Patriam amorem, tuam illam infractam erga reges fidem, tuam fortitudinem, tuam sapientiam, tuam prope divinam liberalitatem, aequitatem, 581 Cf. Kersten A., s.v. Lubomirski Jerzy Sebastian (1616-1667): PSB XVIII, 1417: “jego rola w walce z najazdem szwedzkim była bardzo duża.[...] jego zasługi [...] były nie mniejsze niż Czarnieckiego”. 582 Cf. ibid., 17: “Dowodzona przez Lubomirskiego w r. 1660 kampania przeciw wojskom rosyjskim i kozackim na Ukrainie była jedną z najbardziej sprawnie przeprowadzonych akcji militarnych Polski w XVII w.” 583 Cf. ibid.: “Przeprowadzony przezeń (w 1657 r.) zagon na terytoria siedmiogrodzkie zmusił Rakoczego do szybkiego odwrotu z ziem polskich”. 584 Agitur de Stanislao Lubomirski (1583-1649); cf. idem, ibid., 42-45.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==