336 prodromus reginae artium – corollarium Quartus Modus Per Enthymema tripartitum Sic amicus amico natalem diem gratulatur. Antecedens. Faustus hic dies est. n.1. Probatio. Nam tibi vitam et multa bona attulit. n.2. Amplificatio. n.3.4.5. Consequens. Ergo eum tibi gratulor. n.6. ELOCUTIO Inter faustos festosque dies hodiernus tibi computandus est, N. 2. Nam cum nihil esses, hic ostendit, quod esses imago nostri Conditoris. Inter mortales licet hoc die comparueris, sed hac tamen conditione, ut lato virtutum passu venires ad immortales. 3. Non solum vitae, sed omnium bonorum, famae, gloriae, honorum et quae corpus animumque condecorant ornamentorum initium hunc Tibi die attulisse clarum est. 4. Fortunae virtutesque Tuae a Natali tuo dependent. 5. Scito, Te, quando vivere incoepisti, etiam bene beateque [p. 50] vivendi posuisse fundamentum. In cunis nascitur indoles hominuma, et noscitur. a Est verbum per inadvertentiam omissum in IV editione. Quantus esset futurus Hercules, prima dies ilius vitae demonstravit, qui colubros in suam perniciem immissos enecuit569. Miraris illius caetera gesta? non fuissent, nisi natus erat. Sane quem vitae, eundem gloriae quivis ortum habet. 6. Quod cum verissimum sit, quis tibi omnia vitae bona gratulans non etiam eius initium gratuletur? Ego profecto gratulor, tantique hunc diem quanti te ipsum aestimo. Vive felix, et Natalem tuum tam diu celebra, quam Nestor570. 569 Cf. Turchi N., s.v. Ercole: EI XIV, 191: “Era invia contro il neonato [Ercole] due enormi serpenti; ma il prodigioso infante li strozza ambedue, ciscuno con una mano”. 570 Cf. supra, P. II, Cap. III, no. 79.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==