337 quintus modus Quintus Modus Per dilemma oratorium Sic hospitem Scholas adeuntem salutamus. Pars1 dilemmatis. Sive laetitiae causam nobis attulisti, gratus es hospes. n.1. Ratio. Nam laetitia semper est accepta. n.2. Pars 2. Suae admirationis dedisti occasionem, nihilominus es gratus. n.3. Ratio. Nam admiramur omnia rara, simul et amamus, qualis est adventus tuus. n.4.5. Peroratio. n.6. ELOCUTIO [1.] Gratissimus nobis adventus est tuus, hospes humanissime. Sive enim laetitiae causam nobis attulisti, iucundissima est; sive admirationis dedisti occasionem, non est inaccepta. 2. Nam gaudium equidem quis dubitet omnibus rem esse gratissimam, siquidem hoc semper abundare, nunquam destitui optamus universi? Quemadmodum e diverso exsiccatricem ossium tristitiam angue peius devitamus. Atqui praesentia tua quem nostrum non exhilarat? quam optare quidem potuimus sperare non audebamus. 3. Sed [p. 51] admirationem quoque in nobis vehementem excitasti. 4. Admirari enim solemus illa maxime, quae se nostris obtutibus rarissime repraesentant. Cornices nigras, candidos olores nemo; albas illas hos atros quisque mirabitur. Nimirum raritatem semper admiratio comitatur. 5. Ad rem venio. Compares apud nos rarissime, imo primus te hodiernus dies attulit, Hospes humanissime. Quare, ut ex communi axiomate inferam, carissimus et gratissimus es, vel ideo, quod rarissimus. 6. Ne ergo dubitare possis tuum adventum tam laetum quam admirandum nobis gratissimum, existere; occurrit huic tota haec Palaestra, quae te maximis affectibus salutat, et ut illi semper bene velis, desiderat, ut illa tibi nobis gratissimo Hospiti etiam grata sit, vehementer exoptat.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==