335 tertius modus Maior: Iustis petitis annuendum est. n.1. Minor. Nos iusta, nempe cum vita pacem, petimus. n.2. Conclusio: Ergo nobis annuite. n.3. a N.B. correctores: Non est necessarium inserere“ut” ante “vitam”, nam “supplico” est unum ex verbis, quae “at times take the simple Subjunctive without ut”; cf. BENNETT., “New Latin Grammar”, 194 (n. 295, 8). ELOCUTIO Non multis hic verbis opus est, ubi strepitus armorum ea intercipit, Duces illustrissimi. Neque vero per longas ambages iusta postulata exponenda, quae vel nutibus expressa merentur audiri, acceptari, rata fieri. 2. Dux noster, et exercitus universus, rem per nos a vobis aequitati, quia clementiae coniunctissimam expostulat. Sanguini ut nostro vitaeque parcatis, ferrum licet eductum pro iustitia recondatis: pacem deinde nobiscum, quibus fas est conditionibus feriatis. 3. Postulatis itaque nostris pro ea, qua par est, aequitate, pro ea qua polletis clementia aquiescite; nobisque vitam cum sanguine quae in manibus sunt vestris, condonate: ut quos Vladislaiana fortuna complexa est, eosdem Vladislaiana clementia orbi commendet universo. [p. 49] Respondetur a Polonis ducibus eodem modo 1. Non solum Romanorum, sed etiam Polonorum est: Parcere subiectis, et debellare superbos. 2. Cum vos, o Moschi! iniqua contra nos arma sumpsisse vidimus, opposuimus armis arma, et iniquitatis ultore Deo iustos conatus nostros promovente, vestros impetus retudimus, imo fregimus. Nunc vero, quoniam supplices et arbitrio nostro se humiliter submittentes habemus, gladios nostros vaginis includimus et clementiam nobis natura insitam vobiscum exercemus. 3. Parcimus subiectis. Ite et socios vestros foederis admissione recreate: narrateque posteris, nunquam Poloniam nostram vobiscum non clementer egisse.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==