Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

334 prodromus reginae artium – corollarium vestras plantas paene fuerit osculatus. Quod mihi diligentius expendenti nihil aliud dicendum superest, quam illud bellicosissimi Regis: “Dextera Domini fecit virtutem” [Ps 117, 15]. Poterant, quod ipsi ingenue fatemini, poterant illi et viribus et numero superiores primo congressu vobiscum conflixisse; at illis hanc mentem eripuit: quis? Dextera Domini. Poterant defensivo ut aiunt Marte salvi et incolumes ad sua remeasse; at continuit illos: quis? Dextera Domini. Poterant denique sufficienti abundantes commeatu, licet obsidione cincti, suppetias tamen suorum certissimas expectasse; at famem illis maximam obiecit: quis? Dextera Domini. 9. Quamobrem gaudete tam excellenti Dei protectione, duces illustrissimi, et parta Superum favore, quamvis non sine multo Polonorum heroum sanguine, victoria perfruimini. 10. Quoties vero ad vestros pedes Seremetum566 cum suis, tanquam olim ad Vladislaianos Seinum567, iacuisse precabundos cogitabitis; quoties et praesentem Patriae laetitiam et exterarum nationum [p. 48] gratulationes et totius Catholici orbis applausum et reviviscentis praesertim Russiae faciem vobis repraesentabitis: toties divinam pro vobis certasse manum, indigetes militasse Divos, totum dimicasse caelum recoletis; et pro tam singulari ac manifestissimo beneficio Immortali optimoque Numini immortales gratias persolvetis. Tertius Modus Per Syllogismum tripartitum In brevissimis hic adhibendus est. Moschos ita supplicantes Polonis ducibus, vitam eis condonenta obsessis568, introducimus. 566 Cf. supra, p. 259, no. 1. 567 Cf. Tymowski et al., op. cit., 160: “Od jesieni 1632 roku ofensywa rosyjska otwarła przed Władysławem IV szanse ponowienia pretensji do korony carskiej. Pośpieszył z odsieczą Smoleńskowi i zmusił oblegające wojska [pod komendą Szeina] do kapitulacji”. 568 “Pobili ją [drugą armję rosyjską pod wodzą Szeremetjewa] pod Cudnowem obaj hetmani koronni Stanisław «Rewera» Potocki i polny Jerzy Lubomirski [...], otoczyli tak Szeremietjewa jak i Juraszka Chmielnickiego [...] zmusili samego Szeremetjewa do sromotnej kapitulacji pod Cudnowem”; PDK, II, 105.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==