Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

333 secundus modus pro vobis ipsum caelum pugnasse, vestrisque pedibus hostilia qua corpora, qua arma substravisse intelligo perspicacissime. 3. Neque vos eam gloriam, quae ex praesenti victoria orta est, Caelo invidebitis; neque illius potentia, virtute, beneficio, qui se Dominum exercituum iubet appellari, confractam esse contritamque nostrorum hostium superbiam, robur viresque negabitis; cum id tam vestra pietas, quam evidentissima veritas non permittat. 4. Fuere quippe hostes, propter numerum et apparatum non contemnendi: sexaginta millia Moschorum ducebantur, quibus non paucae legiones rebellium Cosacorum erant in comitatu, plures autem suppetias ferebant; utraque gens praeteritis victoriis elatissima. 5. Bellicorum deinde copiam tormentorum, pulverum et globorum, repente in moenia aut pectora nostra vibrandorum, quis exprimat? Omni sane apparatu (si brevibus omnia complectar) illae copiae, quantaequantae fuerunt, erant instructissimae. 6. Iam gladios in perniciem nostram stringebant, iam tela corporibus nostris infigenda attollebant, iam sclopos exonerandos in nostra capita onerabant: ad sui vero defensionem longe erant paratiores, validiores, animosiores. Neque vero ostentatione tantum constabat illa multitudo, sed etiam bellandi peritia maxima pug- naeque ardore nimio prope efferascebat. Quodsi genus inquirebas, nobilissimi; si animum, generosissimi; si voluntatem, cruoris fundendi avidissimi; si denique fortunam, paene invicti omnes erant. 7. Iam uterque ducum bello clarus, laboribus assuetus, anteactis proeliis ex animi sententia [p. 47] confectis inflatus, victoriae spe plenus: nihil agendum sibi esse persuaserat, nisi hoc unicum, ut obruto illo paucorum Polonorum numero, mox totam Poloniam non peragraret solum victoriis, at etiam devoraret. 8. Sed aliter faventissimi nobis Caelites decreverunt; qui tam fortem, tam fortunatum, numerosum, audacem, invictum, sibi iusto plus fidentem hostem eo calamitatis adegerunt: ut enectus fame, diminutus armis, constantia vestra, duces illustrissimi, humiliatus, prudentia superatus, militum virtute devictus, totum sese arbitrio vestro permiserit et durissimis foederum conditionibus acceptatis

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==