Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

332 prodromus reginae artium – corollarium cordiis istae Patriae vestra virtute salvae, vincentis, triumphantis. Apud quam: “In freta dum fluvii current dum montibus umbrae Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet; Semper honos vestera, nomenb, laudesque manebunt”565. a om. (VOL) b “nomenque tuum” (VOL) Secundus Modus Per Syllogismum quadripartitum Sumamus pro exemplo recentem Patriae nostrae felicitatem, quae ad suorum illlustrissimorum, Potocii Lubomirsciique ducum, Serenissimi Regis Ioannis Casimiri, suosque pedes, teterrimorum hostium cum summis exercitibus maxima eaque omnia capita depositis reverenter armis iacuisse vidit. Gratulemur ergo nostris fortissimis et sapientissimis ducibus caelo datam victoriam iuxta hunc quadripartitum Syllogismum. Maior. Caelo datam victoriam gratulari debemus. q. n.2. Minor. Vobis, duces illustrissimi, est caelo data victoria. t.n.3. Probatio minoris. A potentia hostium, quorum vires explicantur; ab audacia, qua se devoraturos Poloniam iactabant: a peritia belli et favore fortunae etc. n. 4.5.6.7.8. Conclusio ante maiorem posita initio n.1. quae iterum repetitur et amplificatur n. 9.10. ELOCUTIO [1]. Caelo datam victoriam tanto vehementius vobis, illustrissimi ac fortunatissimi duces, gratulor; quanto graviori metu iam video liberatam Poloniam et quanto maiori periculo ruinaeque subductam, ac inopinata laetitia affectam animadverto. 2. Si enim sola vestra virtute indomitam gravissimorum hos- tium ferociam domitam intuerer, maximam haberem [p. 46] occasionem vobis gratulandi; quam id alacrius praestare debeo, cum 565 Virgilius, Aeneis, l. I, vv. 607-609: VOL, 118.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==