Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

331 primus modus in hac temporum calamitate se frustrari videbant, in aciem descenderunt: sed pro solius incolumitate Patriae, non tam scuta, quam pectora sua frequentissimis hostium telis obiecerunt. 11. Videre illos fuit exultantes animis, ut tuba terribilem sonitum dedit aere canoro: spectare fuit ad mortem certissimam semper affinem Marti non aliter ac ad lautissimum convivium ruentes: cernere fuit hostilem confundentes aciem, obvium quem- que sternentes et instar leonum armatas turmas proterentes, dissipantes, conculcantes. Stabat equidem prae oculis hostium terror, ac toties probata saevitia et [p. 44] crudelitas; verum has insitus heroicis pectoribus amor Patriae contempsit et superavit. Itaque cum in bello quique fortissimus primus cadit, etiam nostri heroes clarissimi, quia fortissimi ob amorem salutemque Patriae ceciderunt. 12. Nam licet aeviternae laudis, quam animi nobilissimi honestissime semper ambiunt, gloriosissima accensi cupiditate fuerint; verumtamen est credibilius, generosis mentibus ante omnia Reipublicae incolumitatem et recuperandae dignitatis gloriaeque Polonae studium prae oculis in pugna haesisse. 13. Quod cum ita sit,erige iam, Mater amantissima Polonia, filiis pro te sepultis aeternum victura trophaea, non in Martio campo, sed potius in animo tuo; quandoquidem haec fuso in gratiam tui sanguine sibi merito compararunt. 14. Suscipite eiusmodi nomini vestro dicata monumenta in pectore Matris vestrae: suscipite virtuti oblata vestrae nunquam revocanda testimonia: celeberrimi heroes: neque minus perenni gestorum vestrorum memoria atque celebratione, quam aliis ex veterum consuetudine decerni solitis Molibus, laetemini.Ruerent fortassis opinione citius, licet ex immortali adamante confectae statuae praeclarissimo nomini vestro consecratae; sed in animis Fratrum vestrorum, in corde Parentis vestrae, vobis aeternae memoriae positi colossi nunquam collabentur. Vos occasu vestro tristissimam a Patria ecclypsim avertistis; exemplo quoque vestro plurimos pro eadem ad rem strenue gerendam ipsamque mortem oppetendam incitabitis. Itaque nullibi pulchrius et perennius immortalis vestrae famae [p. 45] possunt vigere laureae; quam prae-

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==