Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

330 prodromus reginae artium – corollarium 6. Quid? Ciceronemne virtutis inter suos insignem promotorem non recte fecisse iudicabimus, cum Servio Sulpicio adM. Antonium Reipublicae hostem senatus legato, in eaque legatione consumpto559, multis praeclarisque rationibus et oratione disertissima perennis famae gratia, statuam poni suasit [p. 43] et persuasit560? 7. Ad Greacos veniamus: quorum Plateenses in agro suo, ubi quondam commissum adversus Persas proelium fuit, singulis prorsus annis in eorum honorem bellatorum, quos illic generosissime pro communi totius Graeciae libertate cecidisse constabat, solennissimo apparatu sacra peragebant561. 8. Quid dicam de Sicyoniis, qui suae vindici libertatis Arato562 extructo publica voluntate sepulchro, natalem quoque eius quo- tannis celebrabant563? 9. Quis vero hos Polonos heroes pro Patria cecidisse negabit: qui proxima nuper pugna cum Moschis Cosacisque tam strenue manus conseruerunt, ut fortiter profligato in acie hoste564 occumbere, quam victori si cessisent, superesse maluerint? 10. Non enim praede causa, quae ex illis hostibus vel rara vel nulla fertur; non ostentationis, cui locus in proelio deest; non alicuius prophani lucri spe, a quali semper generosae mentes abhorrent; non denique stipendiorum expectatione certissima, quibus [...] Legatorum, qui Fidenis caesi erant, statuae publice in Rostris positae sunt”. N.B.: verbum “lux” in hoc casu pro vita ponitur; ita sec. FLL. 559 Anon., s.v. Sulpicio Rufo, Servio: DEI XI, 817: “fu mandato (43 a.C.) dal Se- nato come negoziatore presso Antonio a Modena, ma morì durante il viaggio”. 560 Cf. Cicero, Or. Philippica IX, c. 7: LCL, Cicero XV, 414-416. 561 Cf. De Sanctis G., s.v. Platea: EI XXVII, 504: “la celebre battaglia [di Platea], che liberò la Grecia dal giogo persiano. I cittadini di Platea, [...] ebbero... l’incarico di rendere onori religiosi ai caduti della battaglia e di celebrare, in un tempio innalzato [...], le feste quinquennali delle Eleuterie”. 562 Cf. Ferrabino Aldo, s.v. Arato di Sicione (275-213 a.C.): EI III, 960-962: “Il primo atto d’importanza storica compiuto da Arato fu l’accessione della sua città, Sicione, alla lega degli Achei” (251/250 a.C.). “Ricuperata Sicione, Arato invitò i concittadini a «libertà». [...] Scelse la Lega achea che, per la sua forma repubblicana e federale, era più affine al nuovo statuto di Sicione, e permetteva migliori speranze di avvenire autonomo”. 563 Cf. Plutarchus, Aratus, c. 53: LCL, Plutarchus, Lives XI, Cambridge-London 1975, 121-123. 564 Agitur de victoria ad Cudnów (1660); cf. supra, p. 259, no. 1.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==