329 primus modus Heroes Poloni, ergo statuas etc. q.n.13. Affectus per apostrophen ad occisos milites n.14. Adnota hic: Confirmationes probationum, amplificationes, expolitiones, affectus et similia, nunquam in syllogismo aut alia argumentationis forma (excepta [p. 42] collectione) essentiales partes, ut alibi innuimus, per se constituere. Hinc etiamsi propositionum syllogismi plures probationes afferantur, nihilominus unam partem syllogismi conficient; idemque de ceteris sentiendum. ELOCUTIO 1. Aeternae memoriae monumenta merentur illi et immarcescibilem lauream iure merito sibi vendicant, qui pro salute Patriae suam salutem profundunt, Aud[itores] orn[atissimi]. 2. Hinc non improbandus, quin retinendus mos veterum Latii Graeciaeque populorum, qui tanti heroum suorum virtutem aestimabant, ut non solum dignissimis eam laudibus attollerent, sed etiam mortem illorum pro vita Reipublicae susceptam aeternum quasi victuris statuis redderent gloriosissimam. 3. Extant enim praeclarissima rei huius praesertim apud Romanos exempla, quorum tanta fuit erga bene meritos de Patria cives pietas et gratitudo, ut nunquam eorum nomina mori paterentur. 4. Quamobrem Octavio cuidam, dum munus legationis apud Antiochi Regis nepotem aliosque reges obiret, Laodiceae occiso556, ea causa, quod in publica functione vitam finierit, erigi colossum decreverunt557. 5. Neque vero Tullium Cluvium Luciumque Roscium cum sociis, a Veientum Rege ob Rempublicam lucis usura privatos absque summo honore ad posteros transmiserunt558. 556 Cf. Corradi G., s.v. Antioco V di Siria: EI III, 519: “Frattanto giungeva per la revisione del trattato di Apamea un’ambasceria romana, il cui capo Gneo Ottavio venne pugnalato”. Cf. Anon., s. v. Ottavia, Gens: NTGEV XIII, 7058: “Gneo Ottavio: pretore nel 168 a.C. [...]. Venne assasinato a Laodicea (162 a.C.)”. 557 Non potui invenire confirmationem notitiae de hoc decreto. 558 Cf. Livius, op. cit., IV, 312: “C. Fulcinium Cloelium Tullum Sp. Atnium, L. Roscium, legatos Romanos [...] iussu Tolumni [regis Veientium] interfecerunt.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==