323 in genere iudiciali: querela, accusatio, defensio a add. “regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris” (LPH) b-b “noctis huius esse” (LPH) c add. “meae ante” (LPH) d-d “separata ab hac” (LPH) e “occidenti” (LPH) f “si et” (LPH) g-g “paene omnium deorum” (LPH) h-h “cepisse iudicetur” (LPH) Exsequamur tamen quocunque modo conficti ordinem criminis. Pluribus modis se petitum criminatus est: et omnes insidiarum vias in unum diem contulit. Volui interdiu eum post lustrationem, cum concurrimus, et quidem si diis placet, lustrationum die occidere: volui, cum ad coenam invitavi, veneno scilicet tollere. Volui cum comessatum gladiis cinctia me secuti sunt, ferro interficere. Tempora quidem qualia sint ad parricidium electa, vides: lusus, convivii, comessationis. Quis dies? qualis? Quo lustratus exercitus; quo inter divisam victimam praelatis omnium, qui unquam fuere Macedoniae regum barmis, regesb duo csolito morec tua tegentes latera, Pater, praevecti sumus, etd secutum est Macedonum agmen. Haece ego, etiamsi quid ante admisissem piaculo dignum, lustratus, et fexpiatus, sacraf tum, cum maxime in hostiam itineri nostro circumdatam intuens, parricidium, venena, gladios in comessationeg praeparatos volutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere gentemh expiarem? Sed caecus criminandi cupiditate animus, dum omnia suspecta efficere vult, aliud alio confundit. Nam si veneno te inter coenam tollere volui, quid minus aptum fuit, quam pertinaci certamine et concur- su iratum te efficere, ut merito, sicut fecisti, invitatus ad coenam abnueres? Cum autem iratus negasses, utrum ut placarem i danda opera fuit, ut aliam quaererem occasionem, quoniam semel venenum paraveram: an ab illo consilio velut [p. 37] transiliendum ad aliud fuit, ut ferro te, et quidem eo die per speciem comessationis occiderem? Quo deinde modo, si te metu mortis credebam coenam evitasse meam, non ab eodemmetu comessationem quoque evitaturum existimabam? a “accincti” (LPH) b-b “armis regiis,” (LPH) c-c “soli” (LPH) d “ut” (LPH) e “Hoc” (LPH) f-f “expiatus sacro,” (LPH) g “comessationem” (LPH) h “mentem” (LPH) i add. “te” (LPH)
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==