322 prodromus reginae artium – appendix luntatis, consiliorum i nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret. Simul et illud quaesivit, ut repentina et minime praeparata accusatio videretur: quippe ex noctis huius metu et tumultu repentino exorta. e “Simulatis” (LPH) f om. (LPH) g-g “quicquam spei” (LPH) h “reli- quae” (LPH) i add. “meorum” (LPH) Oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris a inieram consilia, non expectatam fabulam besse noctis huiusb, sed proditionis c me accusatum; si illa dcriminosa acd vana accusatio erat, invidiamque tuam [p. 35] adversus me magis, quam crimen meum indicatura, hodie quoque eam aut praetermitti, aut in aliud tempus differri, ut perspiceretur, utrum ego tibi, an tu mihi novo quidem et singulari genere odii insidias fecisses. Ego tamen, quantum in hac subita perturbatione potero, separabo ea, quae tu confudisti, et noctis huius insidias aut tuas, aut meas detegam. Occidendie sui consilium me inisse videri vult, ut scilicet maiore fratre sublato, cuius iure gentium, more Macedonum, tuo etiam, ut ait, iudicio regnum est futurum: ego minor in eius, quem occidissem, succederem locum. Quid ergo illa sibi vult pars altera orationis, qua Romanos a me cultos ait, atque eorum fiducia in spem regni me venisse? Nam etsif in Romanis tantum momenti esse credebam, ut, quem vellent, imponerent Macedoniae regem, et meae tantum apud eos gratiae confidebam, quid opus parricidio fuit? An ut cruentum fraterna caede diadema gererem, ut illis ipsis, apud quos aut vera, aut certe simulata probitate partam gratiam habeo, si quam forte habeo, exsecrabilis et invisus essem? Nisi T. Quintium credis, cuius virtute et consiliis me nunc arguis regi, cum et ipse tali pietate vivat cum fratre, mihi fraternae caedis fuisse authorem. Idem non Romanorum solum gratiam, sed Macedonum iudicia, ac g deorum paeneg, hominumque consensum collegit; per quae omnia se mihi parem in certamine non futurum crediderit. Idem tanquam in aliis omnibus rebus inferior essem, ad sceleris spem ultimam confugisse me insimulat. Vis hanc formulam cognitionis esse, ut [p. 36] uter timuerit, ne alter dignior videretur regno, is consilium opprimendi fratris hiudicetur cepisseh?
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==