Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

324 prodromus reginae artium – appendix Non est res, qua erubescam, Pater, si die festo inter aequales largiore vino sum usus: tu quoque velim inquiras, qua laetitia, quo lusu apud me celebratum hesternum convivium sit; illica etiam (pravo forsitan) odiob provehente, quod in iuvenili armorum certamine pars nostra non inferior fuerat. Miseria haec et metus crapulam facile excuderuntc; quodsid non intervenissent insidiatores, somnoe sopiti iaceremus. Si domum tuam expugnaturus, capta domo dominum interfecturus eram, non temperassem vino in unum diem? non milites fmeos abstinuissemf? Et ne ego me solumg nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater: Nilh aliud scio, inquit, nequei arguo, nisi quod cum ferro comessatum venerunt. a “illo” (LPH) b “gaudio” (LPH) c “excusserunt” (LPH) d “quae si” (LPH) e “nos” (LPH) f-f “abstinuissem meos” (LPH) g “solus” (LPH) h “Nihil” (LPH) i “nihil” (LPH) Si quaeram, unde idipsum sciasa, necesse erit b , aut speculatorum tuorum plenam domum fuisse meam, aut illos ita aperte sumpsisse ferrum, ut omnes viderent. Et ne quid ipse aut prius inquisisse, aut nunc criminose argumentari videretur; te quaerere ex iis, quos nominasset, iubebat: an ferrum habuissent? ut tan- quam in re dubia, cum id quaesisses, quod ipsi fatentur, pro victisc haberentur. Quin tu illud quaeri iubes: num tui occidendi causa ferrum sumpserint? num ted authore et sciente? Hoc enim videri vis, non illud, quod fatentur et palam est, et sui se tuendi causa sumpsisse dicunt. Recte, an perperam fecerint, ipsi sui facti [p. 38] rationem reddent. Meam causam, quae nihil eo facto contingitur, ne miscueris; aut explica, utrum aperte, an clam te aggressuri fuerimus? Si aperte, cur non omnes ferrum habuimus? cur nemo praeter eos, qui tuum speculatorem pulsaverunt? e Quis ordo consilii fuit? Convivio soluto, cum comessator ego discessissem, qua- tuor substitissent, ut sopitum te aggrederentur? Quomodo fefelissent et alieni, et mei, et maxime suspecti? quia paulo ante in rixa fuerant? Quomodo autem trucidato te, ipsi evasuri fuerint? Quatuor gladiis domus tua capi et expugnari potuit?

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==