319 in genere iudiciali: querela, accusatio, defensio me ad coenam voluisti. Credisnec pater, inter inermes convivas me coenaturum fuisse, ad quem armati comesatumd venerunt? credis nihil a gladiis nocte mihie periculif fuisse, quem sudibus, te inspectante, prope occiderunt? Quid hoc noctis, quid utg inimicus ad iratum, quid cum ferro succinctis iuvenibus venis? Convivam me tibi committere ausus non sum, comes[s]atorem te cum armatis recipiam? si aperta ianua fuisset, funus meum parares hoc tempore, pater, quo querentem audis. Nihil ego h tamquam acusator criminose, nec dubia argumentis colligendo ago. Quid enim? negat se cum multitudine venisse ad ianuam meam? aut ferro succinctos secum fuisse? Quos nominavero, accerse. Possunt quidem omnia audere, qui hoc ausi sunt, non tamen audebunt negare sei deprehensos intra limen meum cum ferro: sij ad te deducerem, remk pro manifesto haberes: fatentes pro deprehensis habe. a “comissantium” (LPH) b “decursu” (LPH) c “Credis me” (LPH) d “comessatum” (LPH) e om. “mihi” (LPH) f “periculum” (LPH) g om. (LPH) h add. “si” (LPH) i “si” (LPH) j om. “: si” (LPH) k om. (LPH) Execrare nunc cupiditatem regni, et furias fraternas cogitaa; sed ne sint caecae, pater, execrationes tuae, discerne, b dispice insidiatorem et petitum insidiis: noxium huic esse caput, qui occisurus fratrem fuit, habeat etiam iratos paternos deos: qui periturus fraterno scelere fuit, perfugium in patris misericordia et iustitia habeat. Quo enim alio confugiam? cui non solenne lustrale exercitus c , cuid non decursus militum, non domus, none epulae, non nox ad quietem data naturae beneficio mortalibus, tuta est? Si iero ad fratrem invitatus, moriendum est; si recepero intra ianuam comessatum fratrem, moriendum [p. 32] est. Nec eundo, nec manendo insidias evito. Quo me conferam? nihil praeter deos, pater, et te colui. Non Romanos habeo, ad quos confugiam. Perisse expetunt, quia tuis iniuriis doleo, quia tibi ademptas tot urbes, tot gentes, modo Thraciae maritimam oram indignor. Nec me, nec te incolumi Macedoniam suam futuram sperant; sedf si me scelus fratris, te senectus absumpserit, aut nec ea quidem expectata fuerit, regem, regnumque Macedoniae sua futura sciunt. Si quid extra Macedoniam tibi Romani reliquissent, mihi quoque id relictum crederem
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==