Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

318 prodromus reginae artium – appendix ACCUSATIO “Haec furens ira cum dixisset”, Philippus, “lacrimae omnibus obortae, et diu moestum silentium tenuit. Tum Perseus”accusationem sic exorsus: “«Aperienda nimirum nocte ianua fuit, et armati comessatores accipiendi, praebendumque ferro iugulum. Quando non creditur, nisi perpetratum facinus, [p. 30] a eadem petitus insidiis audio, quae latro atque insidiator, non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum, et pellice genitum appellant. Nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me querentem deprehensas insidias, sed in eum, qui fecisset, saevires: nec adeo tibi vilis vita esset nostra, ut nec praeterito periculo meo movereris, neque futuro sicb insidiantibus sit impune. Itaque si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, nec per meum latus tu petaris. Sin autem, quod circumventis in solitudine natura ipsa subicit, ut horumc, quos nunquam viderint, fidem tumd implorent: mihi quoque ferrum in me strictum cernenti vocem mittere liceat: per te, patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit, iam pridem sentis, ita me audias precor, tanquam si voce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses: Demetrium cum armatis nocte intempesta in vestibulo meo deprehendisses, quod tum vociferarer in re praesenti pavidus, hoc nunc postero die queror. a add. “et” (LPH) b “si” (LPH) c “hominum” (LPH) f “tamen” (LPH) Frater, non comesantiuma invicem iamdiu vivimus inter nos. Regnare utique vis: huic spei tuae obstat aetas mea, obstat gentium ius, obstat vetustus Macedoniae mos, obstat vero etiam patris iudicium; huc transcendere, nisi per meum sanguinem, non potes. Omnia moliris et tentas. Adhuc seu cura mea, seu fortuna, restitit parricidio tuo. Hesterna die in lustratione et recursub, et simulacro ludicro pugnae funestum prope proelium fecisti. Nec me aliud a morte vindicavit, quam quod me ac meos [p. 31] vinci passus sum. Ab hostili proelio tamquam fraterno lusu pertrahere

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==