Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

317 in genere iudiciali: querela, accusatio, defensio finitas; subituram vobis aliquando germanitatis memoriam, pue- rilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter vos, meorum denique praeceptorum: quae vereor, ne vana surdis auribus cecinerim. a add. “inquit” (LPH) Quoties ego audientibus vobis, detestatus exempla discordiarum fraternarum, horrendos eventus eorum retuli, quibus stirpemb suam, domos, regna funditus evertissent? Meliora quoque exempla parte altera posui, sociabilem consortionem inter binos Lacedaemoniorum reges, salutarem per multa saecula ipsis patriaeque. Eandem civitatem, [p. 29] posteaquam mos sibi cuique rapiendi tyrannidem exortus sit, eversam. Iam hos, Eumenem Attalumque fratres a quam exiguis rebus, prope ut puderet regii nominis: mihi, Antiocho, et cuilibet regum huius aetatis, nulla re magis, quam fraterna unanimitate regnum aequasse. Ne Romanis quidem exemplis abstinui, quae aut visa, aut audita habebam: T. et L. Quintiorum, qui bellum mecum gesserunt; P. et L. Scipionum, qui Antiochum devicerunt; patris patruique eorum, quorum perpetuam vitae concordiam mors quoque miscuit. Neque vos illorum scelus, similisque sceleri exitusc potuit, neque horum bona mens, bona fortuna, ad sanitatem flectere. Vivo, et spirante me, haereditatem meam ambo et spe, et cupiditate improba petitisd. Eousque me vivere vultis, donec alterius vestrum superstes, haud ambiguum regem alterum mea morte faciam. Nec e patrem potestis pati. Nihil f “se stirpemque” (LPH) cari, nihil sancti fnominis nostis, cuius vicef regni unius insatiabilis amor successit. Agite, conscelerate aures paternas: decernite criminibus mox ferro decreturi: dicite palam, gquod tuerig potestis, aut comminisci libet. Reseratae aures sunt, quae posthac secretis alterius ab altero criminibus claudentur»”. c “eventus deterrere a vecordi discordia” (LPH) d “crevistis” (LPH) e add. “fratrem, nec” (LPH) f-f “est: in omnium vicem” (LPH) g-g “quidquid aut veri” (LPH)

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==