316 prodromus reginae artium – appendix (29) t. Nihil igitur amplius dicendum superest, nisi ut vos, qui ad hanc artium terrarumque Reginam perdiscendam anhelatis, moneam: ut, quandoquidem, quid sit in Eloquentia necessitatis positum, me demonstrante, animadvertistis, omnes vestras vires, omne tempus, omnem aetatem ad eam comparandam atque retinendam conferatis. (30) b. Ille mihi fuerit eloquentissimus, qui donec loqui desierit, studium non deseret Eloquentiae. Praxis III In Genere Iudiciali Argumentum: Philippo Macedoniae duo filli fuere. Perseus alter natu maior; Demetrius alter, indole et gratia Romanorum, quibus a rege patre datus erat obses, praeclarior. [p. 28] Atque hoc ipsi fraternum odium peperit et apud patrem suspicionem movit affectandi regni. Quam ut Perseus non vanam esse confirmaret, accusavit Demetrium caedis instructae sibi, ut sublato regni haerede primogenito, patrem quoque tolleret sceptri causa. Constat haec actio querela patris, accusatione Persei, Demetriique defensione. Mirum in ea artificium adeo, ut ab ore dicentium calamo scriptoris rapta esse videatur. Livius, l. 40. QUERELA Philippus in partem interiorem secedens cum duobus amicis totidemque custodibus, filios de nefando crimine disceptaturos ita querens alloquitur. “«Sedeo», a «miserrimus Pater, iudex inter duos filios, accusatorem parricidii et reum, aut conficti, aut admissi criminis labem apud meos inventurus. Iam pridem quidem hanc procellam imminentem timebam, cum vultus inter vos minime fraternos cernerem, cum voces quasdam exaudirem; sed interdum spes animum subibat, deflagrare iras vestras, purgari suspiciones posse; etiam hostes armis positis foedus icisse, et privatas multorum simultates
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==