320 prodromus reginae artium – appendix receptaculum. At in Macedonibus satis praesidii g . Vidisti hesterno die impetum in me militum; quid illis defuit nisi ferrum? quod illis defuit interdiu, convivae fratris noctu sumpserunt h. Quid de magna parte principum loquar, qui i spem omnem dignitatis et fortunae posuerunt jin Romanisj et in eo qui omnia apud Romanos potest? Neque hercule istum mihi tantum fratri maiori, sed prope est, ut tibi quoque ipsi, k et patri praeferant. Iste enim est, cuius beneficio poenam tibi senatus remisit; qui nunc te ab armis Romanis protegit; qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adolescentiae suae laequum essel censet. Pro isto Romani stant, pro isto omnes urbes tuo imperio liberatae, pro isto Macedones, qui pace Romana gaudebantm. Mihi praeter te, pater, quid usquam aut spei, aut praesidii est? a “concita” (LPH) b add. “et” (LPH) c add. “tui” (LPH) d om. (LPH) e “nec” (LPH) f om. (LPH) g add. “est” (LPH) h “assumpserunt” (LPH) i add. “in Romanis” (LPH) j-j om. (LPH) k add. “regi” (LPH) l-l “esse aequum” (LPH) m “gaudent” (LPH) Quo spectare illas literas ad te nunc missas T. Quintii credis? quibus et bene consuluisse te rebus tuis ait, quod Demetrium Romam miseris; et hortatur, ut iterum a cum pluribus legatis, et primoribus quoque ipsorumb Macedonum [p. 33] remittas eum? T. Quintius, quic nunc est author omnium isti et magister. Eum sibi, te abdicato patre, in locum tuum substituit. Illinc ante omnia clandestina conceptad sunt consilia. Quaeruntur adiutores consiliis, cum te plures, et principes Macedonum cum isto mittere iubet. Qui hinc integri et sinceri Romam eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti illince et infecti Romanis delinimentis redeunt. Demetrius iis unus omnia est, eum iam regem vivo patre appellant. Haec si indignor, audiendum est statim non ab aliis solum, sed etiam a te Pater, cupiditatis regni crimen. Ego vero, si in medio ponitur, non agnosco. Quem enim suo loco moveof, ut ipse in eius locum succedam? unus ante me Pater est, et ut diu sit, deos rogo. Superstes ei ita sim, si merebor, ut ipse me esse velit. Haereditatem regni, si Pater tradet, accipiam. Cupit regnum, et quidem scelerate cupit, qui transcendere festinat ordinem aetatis,
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==