Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

314 prodromus reginae artium – appendix tores, apud serenissimos reges, apud potentissimos principes et respublicas eloquentissimi Ossolinii (honoris causa immortalitate dignissimum virum nomino) legatio comparavit; cum hunc alii Sarmaticum Ciceronem, alii novum Demosthenem, quidam verissimum Mercurium appellabant, mirabantur, reverebantur550. (23) b. Sed a toga ad sagum descendo, vosque omnes, quot- quot unquammaximos exercitus duxistis, compello. pc. Fateamini, obsecro, pluresne vestris armis hostes superastis, quam facundia? t. Ego sane id verissimum esse censeo: in bellis omnem victoriam, non tam a robore militum, quam a ducis adhortatione dependere, quae etiam imbellibus non animos tantum, sed etiam vires addit. t. Quis enim vel in ipsa tartara patriam vindicaturs non ruat, cum illi facunde persuaseris dulce et decorum esse pro patria mori 551? u. Omnino hic timidos animat, fortes accendit, debiles roborat, pigros exstimulat, nolentes impellit eloquentis imperatoris oratio. in. quam ubi omnes exceperunt, nihil praeter pugnam appetunt, nihil praeter vulnera cogitant, nihil praeter mortem [p. 26] expectant, aut victoriam; clamantque mutuo se adhortantes: aut vincendum, aut moriendum. u. Ita neque rigida Martis acies artis oratoriae suppetias potest non desiderare. (24) b. Nolo me ex castris ad iudicum subsellia conferre et quam ibi sit opus Eloquentia demonstrare. b. Omnes enim, Auditores Humanissimi, perspexistis, saepe in iudiciis ob facundi Patroni defectum condemnatam gemuisse innocentiam. b. Quodsi nondum aliquis haec se animadvertisse fatetur, sciat is, propter aliquam Parentis Eloquentiae trepidationem Romano Miloni fuisse exulandum552. b. Ac quemadmodum in palaestra forti luctatori praevalet fortior, sic in causa vel oppugnanda, vel propugnanda 550 Cf. Czapliński WŁ., art. Ossoliński Jerzy h. Topor (1595-1650): PSB XXIV, 403-410; Dąbrowski Jan, art. Ossoliński, Jerzy: EI XXV, 729: “nel 1633..., divenne celebre per la riuscita ambasceria presso Urbano VIII, Venezia e l’imperatore”. 551 Horatius F., The Odes, l. III, Ode 2: The Odes and Epodes, I, 245. 552 Anon., Pro Milone: DEI IX, 836: “... una procedura straordinaria per il processo di Milone e Cicerone ne assunse la difesa, ma, intimorito dall’apparato di forze, dall’ostilità del pubblico e dai clamori dei clodiani, non ebbe sicurezza di parola, sicchè Milone fu condannato” e “fu mandato in esilio a Marsiglia” (DEI VII, 766, s.v. Milone).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==