313 inventio, dispositio, elocutio et infacundi oris Domino recesserunt545. b. Colligite igitur ex his, Auditores Humanissimi, quam necessaria sit principibus, dynastis, regibus, et quibusvis monarchis Eloquentia. (20) u. Post absolutum supremum fastigium senatores collocemus. b. His profecto contradicente nemine, vel ex ipso munere tantae dignitatis incumbit, ut non mediocriter tantum, sed etiam summe Eloquentia sint imbuti. t. Nam concipiant hi defaecata mente saluberrimam sententiam, si verbis eam dignis, uberibus et accommodatis proferre non poterunt, quem eorum sapientia, ratio, consilium absque Eloquentia iuvabit? t. Nolo huc aliarum gentium consuetudines, atque ritus evocare, et in diligentissimum adducere examen; in Polonia nostra nullibi sane gloriosius, quam in senatu regnat facundia. b. Assiduo hoc usu et experientia observatum est, neminem in eo sacrosancto ordine Harpocratem546 coli, sed Mercurium547. (21) s. Porro munus illud, quod usitato vocabulo Cancellarii dicimus, bone Deus! quantam et quam divinam, quam seriam, quam prudentem, maturam, copiosamque Eloquentiam requirit! q. Quis enim illum non asserat habere debere linguam regis, qui regis nomine tot legatis, nunciis, civibus [p. 25] responsa dat? qui omnia format decreta, omnium regni monimentorum curam gerit? (22) t. Quid de Legato dicam? hunc quam oporteat esse facundum, vel prudenti sua fictione docuit antiquitas, quae facundiae repertorem Mercurium deorum fuisse internuncium fabulose licet, sapienter tamen affirmabat548. b. Quam felix hanc ob rem bellicosissimus regum Pyrrhus fuit, cui plures urbes Cyneae Legati facundia, quam robore militum expugnatas contigit numerasse549. p. Nostra aetate quantam Polono nomini gloriam apud Sanctissimos Pontifices et sapientissimos, apud augustissimos impera545 Cf. 3 Reg 12, 1-20. 546 Harpocrtes “an Egyptian deity, the god of silence” (CLD). 547 Mercurius “identified with the Greek Hermes [...], god of oratory”(CLD). 548 Mercurius “messenger of the gods” (CLD). 549 Plutarchus, Vitae comparatae Pyrrhi et C. Marii, Pyrrhus: Opera. Francofurti 1620, t. I, 391: “Pyrrhus certe profitebatur urbes plures per Cineam oratione, quam armis ab se subactas”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==