Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

312 prodromus reginae artium – appendix (19.) b. Progrediar ulterius, Auditores humanissimi, vestraque benevolentia fretus varios ac praecipuos hominum status dictionis cursu pervagabor. q. Ac imprimis illos accedo, qui divina primum providentia, deinde vel electionis,vel successionis iure ad hominum, regnorum et rerumpublicarum gubernationem destinantur: videoque ex his optime et quietissime imperare eos, qui perfectissima Eloquentia praediti sunt. q. Cum enim humanum genus libero arbitrio donatum sit, in quibusvis actionibus liberam electionem vult habere; atque hinc facilius ad omnia suavi trahitur facundiae lenocinio, quam duritia mandatorum compellitur. u. Sapienter ad rem nostram celeberrimus Princeps locutus est: “Hominum [.....] imperium ratione et oratione constat: qua- rum altera regere populos sola non potest, altera non meretur, utraque Principem absolvit. Hoc solum inter eas interest, quod rationi quidem paret, caeteris autem imperat, oratio”543. u. Revocate vobis in mentem, A[uditores] H[umanissimi], si quando illud spectastis de Hercule vetus pictorum commentum. Pingebant illi Herculem innumerabiles hominum turmas aureis catenis trahentem544. Non manu vero, sed ore catenas tenebat: cur ita? nam per has suavis illius Eloquentia, qua barbaros etiam populos in officio retinebat, notabatur. Id vero quo fundamento? sicut enim aurea vincula, tametsi gravia fuerint, grata tamen propter sui pretium et colorem cum valore praecipuum, ac nemini sunt molesta: ita eorum imperia neminem angunt, laedunt, aggravant; qui, quod imperant [p. 24] suavissima oratione faciendum persuadent. q. Atque ea credo de causa Hebraeus populus, etsi durum, Salomonis iugum perlibenter tolerabat, quod aeque facundissimus atque sapientissimus Rex dulcissimis Eloquentiae condimentis mandata sua nosset attemperasse: ubi vero ineptus et tam male eloquens, quam male sapiens Roboam, paterni sceptri gubernacula accepit, decem tribus mota rebellione ab infaecundae mentis 543 Hoc effatum L. Borbonii iam allegatum est supra, p. 2 (cf. ibi no. 4 ). 544 Cf. supra, P. II, Cap. I, no. 9.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==