Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

311 inventio, dispositio, elocutio Eloquor, et summi quantum iactentur, et imi. Eloquor, et caecae fasque nefasque Deae. [p. 22] Quod maius theatrum, circusque capacior, et quae Doctior humanas scena referre vices? Me sine quis prudens? unde experientia maior? Quis me adiit tandem non mage doctus eat? Omnis enim nostro pendet prudentia sensu, Riteque nil, nostra quod caret arte, sapit 541. (16) t. Sed mirabitur forsitan aliquis me in exponenda aliarum artium necessitate tam diu versari; cum negotium promovendum solius Rhetoricae susceperim. q. Potest, credo, ille solus mirari, qui nusquam audivit Tullium dicentem, quod “Omnes a artes, quae ad humanitatem pertinent, habent bcommune quoddamb vinculum et quasi cognatione quadam inter se continentur”542. a add. “enim” (LCL) b-b “quoddam commune” (LCL) pc. Si igitur unam earum omni statui esse fateberis necessariam, etiam reliquas; sin omnes, etiam unam. b. Quapropter qui sibi ancillis opus esse iudicaverit, an non magis egebit ipsa Regina humaniorum literarum Eloquentia? (17) in. Haec est profecto, haec illa terrarum Domina, quae omnibus imperat, omnes frenat, omnes in officio continet: sine qua nullus hominum status aut securus, aut laudabilis, aut pius, aut bene compositus, aut denique felix esse potest. (18) pc. Inspicite cathedras ecclesiarum: regnat in his Elo- quentia. Inspicite curiarum rostra: dominatur in his Eloquentia. Inspicite senatorii concilii subsellia: triumphat in his Eloquentia. Inspicite conventum Equestris Ordinis: maximam hic vim et reverentiam habet Eloquentia. q. Ad scholas nolo vestram ducere prudentiam: amentis enim esset hominis dubitare, nihil ibi [p. 23] opus esse Eloquentia, ubi sine hac nihil bonum, nihil utile, nihil denique scholasticum iudicatur. 541 In textu hoc epigramma exprimitur litteris cursivis, in absentia tamen citationis licet praesumere quod ipse author PRAr id composuit.. 542 Cicero, Or. Pro Archia Poeta, c. 1, §2: LCL, No. 158: Cicero [12], 8.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==