Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

307 inventio, dispositio, elocutio t. Quis hoc aptissime in eos non intorqueat, qui divinissimis illis philosophia atque theologia scientiis, veluti robustissimis brachiis atque cruribus gloriantes, Grammaticen, quae ventris instar est, non callent? b. Parum enim prodest multa scire, si scita nescias eloqui facunde et erudite. t. Quamobrem omnium calculis est illius approbandum effatum, qui dixit: “ut rorem et imbrem etiam adul- tae segetes poscunt, ita sublimiores scientiae literas”507. u. Verum a Grammatices ad Poeseos necessitatem veniamus. (11) q. Ridere hic possunt quam plurimi, ubi me asserentem audiunt, etiam Poesim hominum vario statui esse pernecessariam, quam prope infiniti, sed ideo tamen, quod capere nequeant, vel exercere, aspernantur. q. Nam si rem diligentius excusserimus, profecto nobis clarissime patebit, non idcirco Superum beneficio hanc artem mortalibus esse concessam,ut se re minime necessaria occuparent. (12) b. Cuius enim artis vel scientiae in divinis pangendis laudibus frequentior usus est, quam sacrae Poeseos? m. Ad numerum Poeticum regius Psaltes suam chelym intendebat; ad [p. 19] numerum Poeticum intacti Babylonia fornace iuvenes suum Eucharisticon decantabant508; ad numerum Poeticum Israelitici populi Dux profligato fluctibus marinis pharaone triumphum resonabat509. s. Iisdem numeris aeterni Solis Prodromi parens Zacharias510, iisdem ipsa Dei Mater Virgo Numen immortale celebrabant511. b. Deinde Regina formosissima Orthodoxa nostra Ecclesia nonne ligato pede incedit, quoties Regi suo quodammodo saliens applaudit? q. Sed ne divina tantum humanis auribus ingeramus, quaero ex vobis, Auditores humanissimi, num aliqua inveniri potest aptior heroes laudandi ratio, quam quae ab Homeris, Virgiliis, Lucanis512, 507 In margine ad hunc textum in II ed. legitur: “Crucius Transit.”, sed non potui identificare authorem huius effati. 508 Cf. Dan 3, 51-90. 509 Cf. Ex 15, 1-18. 510 Cf. Lc 1, 67-79. 511 Cf. Lc 1, 47-55. 512 Cf. supra, Cap. De Descriptione et notam 174.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==