308 prodromus reginae artium – appendix Claudianis513, Syliis514, aliisque sexcentis adhibita est? q. Ad haec utilia et delectabilia humano generi necessaria esse quis neget? atqui aet prodesse solent, eta delectare Poetae515, quod licet Poeta canat, verissimum tamen est. s. Nam ex poetis profundissimos arcanae sapientiae thesauros erui, ex poetis nobilissimas sententiarum gemmas colligi, ex poetis uberrimam dicendi copiam hauriri; veritatem, non eam molestam, quam Ethici inculcant, sed iucundam et sub dulci fabularum lenocinio blande in animos influentemmortalium, reportari, quis, nisi prorsus inimicus veritatis esse velit, non fateatur? a-a “aut prodesse volunt aut” (LCL) p. Ad extremum, ne diutius, quam par est, uno in loco haereamus, adite obsecro mecum, Auditores humanissimi, omnia templa, palatia, castra; omnes domus, curias, officinas; prata etiam, sylvas et campos adite: et sane audietis poesim ubique iucundissime personare. 13. t. Historiae porro necessitatem hic demonstrare censerem esse penitus superfluum; nisi haec [p. 20] etiam ad humaniores literas optimo iure esset adlegenda, maximamque partem eloquentiae complecteretur. b. Pro superi! quanta necessitas est historiae, quanta est? sine qua totus orbis fuerit omnino surdus, caecus et mutus. b. Cui nostrum omnium hominis origo fuisset nota, nisi calamus Mo[y]sis eam patefecisset? p. Quis omnium rerum principia, quis caeli mundique fundamenta, quis aetatem, scelera, paenasque Gigantum scisset; Noemi [s] labores cum iustitia, Abrahami [s] pietatem cum obedientia, Iosephi variam fortunam cum castimonia, Hebraeae gentis exilium cum recuperata libertate, Pharaonis admirabilem interitum516: nisi haec omnia eiusdem scriptoris divinissimi sacra manus adnotasset, ad omnemque posteritatem transmisisset legenda? 513 Claudianus “a Roman poet of Alexandria (c. A.D. 400)” (CLD) 514 C. Silius Italicus “poeta epico del I saec. d. Cr., autore d’un poema in 17 libri sulla seconda guerra punica” (CDLI). 515 Horatius, Ars Poetica, 333: LCL, Horace, Satirs,... Ars Poetica” , 478. 516 Cf. Ex 14, 5-28.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==