Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

306 prodromus reginae artium – appendix maticis putarent se posse consequi, nemo non asini ingenium habere iudicaret. b. Videte mihi hominem caeteroqui non ignarum Physicae, Matheseos, aut Sacrae Theologiae, Grammaticae vero leges ignorantem, nonne ei vestem esse pulchram, sed sine fimbriis, auream, sed male textam, dicetis? q. Ridicula quippe faeda que res est, per sublime velle scientiarum remigio librari, neque tamen operam dare, ut alis tuis nihil desit. t. Quemadmodum enim Icarus cera alarum solis ad radios liquefacta lapsus e sublimi aere, Icarias nomine fecit aquas500; sic omnes adminiculo sine Grammaticae per altum volantes cereas videntur alas habere, cum subtilissimas rationes barbare eloquentes (quod tamen dicens, barbarus ne sim, rogo) vident sese in [p. 18] profundo barbarismorum pelago natare, ex alto scientiarum fastigio dati praecipites. t. Alii, cum luctam vel cum Aquinate, vel cum Alexandri prae- ceptore501 ingrediuntur, in ipso limine vincuntur a Prisciano502, quem saepe inflictis alapis503 modestissimum alias virum ad certamen provocant facessendo. q. Occurrit huc ad rem scitum illud Flamini[n]i probatissimi ducis504, qui cum Philopaemenem Achaeorum exercitus imperatorem505 praestanti videret equitatu peditatuque abundare, pecuniis vero, qui belli nervus est destitui, Philopaemenes, aiebat, manus habet et crura, ventrem non habet506. 500 Parandowski Jan, Mitologia, Warszawa 1990, 221-222: “Z ptasich, sklejo- nych woskiem, sporządził olbrzymie skrzydła dla siebie i dla swego syna, Ikara. [...] «Pamiętaj, synu... Nie wolno ci zbyt wysoko szybował,[...]» . Lecz Ikar [...] coraz wyżej wzbijał się w błękitne przestworza. [...] Pod wpływem żaru słonecznego wosk stopniał i pióra, jedno po drugim, zaczęły opadać. Ikar ... runął z wysokości na ziemię i zabił się na miejscu. [...] Wyspę, na którą spadł Ikar, nazwano Ikaria, a morze dookoła niej Morzem Ikaryjskim”. 501 agitur de Aristotele “celebre filosofo di Stagira [...], maestro di Alessandro Magno” (CDLI). 502 Priscianus “di Cesarea, grammatico... (tra il 5o e il 6o sec. d. Cr.) (ibid.). 503 i.e. “barbare eloquentes” (ignorando leges Grammaticae). 504 Cf. De Sanctis Gaetano, art. Flaminino, Tito Q.: EI XV, 532-533. 505 Cf. Idem, art. Filopemene: EI XV, 353. 506 Cf. Plutarchus, Vitae comparatae..., Philopoemenes: Opera, Francofurti 1620, I, 357: “Titus Quintius [Flamininus] ...Quam pulchras (inquit) manus Philopoemene et crura habes, ventrem non habes? [...] Quippe egregium peditatum et equitatum habebat, sed deficiebatur saepenumero pecunia”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==