305 inventio, dispositio, elocutio quam quem ipsi non solum propria virtus, sed etiam aliena oratio commendaverit. m. Honores non nisi commendatis optime conferuntur: amicitia solum bene cognitis probatisque viris offertur: merces, nisi dignae pretio fuerint iudicatae, non emuntur: ad ipsam denique literariae exercitationis palaestram quis absque commendatione admittitur? t. Uno verbo omnia complectar, cum dicam: nihil magnum, nihil optimum, nihil laudabile, nil postremo pretiosum esse, quod tale non ostenderit ingeniosa commendatio. (6. t.) Quod cum certissimum sit, Auditores humanissimi, non ullam reprehensionem inde metuo, quod artemdicendi prius commendare, quam docere, aggrediar. 7. t. Dabo tamen operam, ut non alia huius utar commendatione, quam quae in oculis omnium paene mortalium versatur. b. Docebo ergo hoc brevi spatio a benevolentia vestra mihi ad dicendum concesso, omni omnino hominum statui facultatem Eloquentiae esse maxime necessariam. 8. q. Oro, atque obtestor vos, Auditores humanissimi, ut quan- tum ipsi vobis Rhetoricam prodesse cognoscitis, quantum aliis emolumento ac laudi esse iudicatis: tantum mihi necessitatem eius magis aperte quam fucatea explicanti favoris in audiendo concedatis. t. Quod, si a vobis obtinuero, eficiam [p. 17] profecto, ut et vos optime semper Eloquentiae velitis et haec quae sese ad eam perdiscendam studiosissime accingit iuventus, magnum in nobilissima arte profectum demonstret. a “culte” (II ed.) (9) q. Ut vero mihi facilius, quod proposui, concedere possitis, non aperto vobiscum Marte congrediendum, sed imprimis ostendendum est: omnes eas, quascunque humaniores dicimus literas, a nullo hominum statu esse alienas. b. Imo sic aio nobis esse necessarias, ut sine illis vita nostra vere vita esse dicique non possit. (10) u. Quis etenim hominum, nisi velit esse psittacus, sine Grammatica digne queat verba formare? p.c. Nonne, qui huius leges ignorant, barbaros dicimus? qui contemnunt, fatuos? qui frangunt, fuste sudeque dignos? pa. Atque ut illum, qui sine fundamentis domum vellet extruere, nemo non exploderet; sic eos, qui vel artes reliquas, vel scientias altiores absque rudimentis Gram-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==