Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

304 prodromus reginae artium – appendix Consequens. Ergo et Rhetorica omni hominum statui est necessaria n. 17. Amplificatur et probatur his circumstantiis: 1. Eloquentia indiget rex etc. n. 19. Indiget senator n. 20. Indiget cancellarius n. 21. Indiget legatus, dux, consiliarius, concionator, doctor etc. n. 22. 23. 24. 25. 26. 27. Peroratio his punctis constat. [1.] Ostendi vobis, Eloquentiam esse necessariam, n. 28. 2. Ergo illius ad studium incubite, n. 29. 3. Ille erit eloquentissimus, qui hoc nunquam postponet, n. 30. ELOCUTIO499 (1) q. Si me lateret vestra, Auditores humanissimi, sapientia, non sine aliqua coniectura suspicari possem quosdam ex vobis inveniri posse, qui non adeo pulchre meum nomen commendarent, quod eloquentiam docturus prius commendare vellem. 2. t. Sed non ignoratis omnes eam esse hominum voluntatem, ut nihil tametsi optimum et honestissimum amplectatur, antequam illius dignam percipiat commendationem. 3. q. Nec immerito. Rex enim cum sit humanus animus, decet eum nihil invitum aggredi, in earumque tantum oblectatione rerum quiescere, quas multis argumentis, iisque firmissimis persuasus optimas esse probaverit. 4. q. Hinc licet aliquis illud in vulgus effatum suum spargat: laudat venales, qui vult extrudere, merces: non tamen ex veteri consuetudine inductam prorsus in universum orbem poterit legem refellere, quod nihil omnino sine commendatione [p. 16] non solum in animum sit admittendum, sed ne quidemmanibus vel tangendum, vel recipiendum. (5.b.) Nemo certe temeritatis arguat Imperatorem, qui militem omni commendatione destitutum exercitui nolit inserere. t. Nemo dominum iuste reprehendat, qui velit non alium habere servum, 499 In II editione annotatur in margine huius elocutionis quod ea dicta est Varsaviae ab authore anno 1663. P. Papczynski hoc anno ibi Rhetoricam docere in Collegio Scholarum Piarum coepit; cf. Positio, pp. 60-61.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==