Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

303 inventio, dispositio, elocutio Praxis II Quaestio. An Eloquentia omni hominum statui est necessaria? Status coniecturalis: nam ex circumstantiis variorum statuum cognoscitur esse necessaria. Crinomenon et Propositio: Eloquentiam omni hominum statui esse necessariam. Huc accedit etiam Causa: quae quoniam eo tendit, ut per apte confirmatam propositionem Eloquentia laudetur, ametur, discatur; ostendit hanc orationem, ad exornantivum pertinere. INVENTIO ET DISPOSITIO Exordium per Collectionem quinquepartitam. Prop. Collectionis. Nemo mihi vitio vertet, quod Eloquentiam docturus commendem. q. n. 1. Ratio. Quia nihil homines absque commendatione amplectuntur: t. n. 2. Rationis probatio. Nam humanus animus veluti rex debet prius cognoscere, optimum esse, quod velit acceptare. q. n. 3. Expolitio a proverbio. q. n. 4. Amplificatur per inductionem variis periodis. n. 5. Complexio continet illationem ex superioribus factam. n. 6. Propositio orationis. Docebo Eloquentiam omni hominum statui esse necessariam. n. 7. Attentio petitur cum ratione. n. 8. Confirmatio, constat unico argumento ex genere desumpto et per Enthymema quadripartitum disposito. Antecedens. Omnes humaniores literae omni hominum statui sunt necessariae. n. 9. Probatur per Enumerationem [p. 15] Artium, ac imprimis Grammaticae, n. 11. 12, postmodum Historiae, n. 13. 14. 15, qua- rum uniuscuiusque veris rationibus necessitas demonstratur. Transitio a thesi ad hypothesim n. 16.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==