Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

298 prodromus reginae artium – appendix libertatisque iure sponte abdicato, strictam caeli viam sub suavi Crucis iugo ingrediuntur. 16. u. Maxima enim sibi divinitus concessa etiam liberalium artium diversarumque scientiarum pollere solent cognitione liberrima Regis aeterni mancipia, Religiosi viri. 17. b. Cum etenim scientia donum Dei sit, citius, copiosiusque nemini, quam Dei famulis, confertur. q. Nec immerito, si namque Dominus proprium servum, [p. 9] Imperator militem, Rex aulicum magis exornare cupit, et honoribus, et aliis fortunis, quam alterum; multo id exactius facit ille siderum terrarumque omnium Monarcha, Deus, qui sibi obse- quentissimos tantis donis accumulat, quanta vix ipsimet exoptare sperareque possunt. 18. q. Atque cum variis varia profusissime largiatur, tum prae- cipue in Religiosos viros est liberalis; quibus cum superflua quan- doque liberaliter impertitur, longe liberalius necessaria donat. q. Inter quae, cum scientia, utpote gentium Doctoribus et Apostolorum Vicariis convenientissima, reponenda sit, tanta hac illos ditat atque beat, ut experientia Magistra unusquisque doctior semper in Religioso cucullo evadat, quam fuerit ante in doctorali bireto. 19. u. An vero huius rei paucos testes possum producere toti mundo notissimos? t. Prodeat mihi ille philosophorum cuiusque aevi Phoebus, Albertus a magna scientia Magnus; nonne hic rudis et ignarus ad sanctissimum sapientissimumque D. Dominici Ordinem admissus erat, nihilominus infinitus eius sapientiae numerus est? pc. Ubi hanc hausit? in Religione. q. Prodeat alter magni Magistri Magnus discipulus, Theologorum Princeps Aquinas; quem bovem quidem mutum Religiosi condiscipuli in ipsis religiosae vitae ac disciplinae primordiis et putabant et appellabant; sed hic ex oraculo Magistri tam altum mugiit Bos, ut universum orbem non rudibus maximae scientiae vocibus impleverit492. 492 Cf. S. Papczyński, Doctor Angelicus: Norma Vitae et alia scripta, FHM 10, 95, no.41.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==