Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

296 prodromus reginae artium – appendix 9. b. Nam sive Eloquentiae, sive astrorum, sive numerorum, sive dimensionum, seu denique totius Philosophiae studium deserunt, praestantiorem Philosophiam, sui Deique cognitionem discunt. u. Itaque eum, quem se putarint amisisse, cum faenore inveniunt longe excellentioris scientiae Thesaurum. q. Quid enim sui cognitione dignius, utilius, optabiliusve potest esse? quae hanc artium et scientiarum queat superare? cui religiosissimus aeque ac sapientissimus [p. 7] Vir summum tribuens elogium et primas adscribens: Haec est, inquit, altissima, utilissimaque scientiaa: sui ipsius b cognitio et despectio486. a “lectio” (KIC) b add. “vera” (KIC) 10. b. Ad vos iam venio, Adolescentes literarum studiosissimi, videoque vos, si divinae vocationi promptissime obsecundaveritis, non solum continuationem reliquorum studiorum, sed etiam omnem spem penitus variis pectora vestra scientiis excolendi proiecturos. 11. bb. Id vero qua ratione? nam terrestris Rhetoricae calcatis praeceptis caelestem discere cogemini respectu vocationis; contemptis gentilis Philosophiae de rerum natura, de caelestium corporum motu, deque terrae situ documentis, Christianae Philosophiae doctrinam de rebus novissimis amplectemini; posthabita denique speculativa illa decantatissima in scholis Theologia, mys- ticam practicamque exercebitis. pa. Quodsi in mundo facundissimi Tullii487, grandiloqui Maronis488, argutissimi Aristotelis, subtilissimi Platonis audiatis; extra mundum intra religiosa claustra positi taciturnitati potius quam eloquentiae, extirpandis passionibus non pangendis versibus, simplicitati candidae non versutae argutiae, humilitati non subtilitati operam daturi estis. 486 Thomas à Kempis Hemerken, De Imitatione Christi, c. 2, Warszawa 1981 (KIC), 20. 487 M. Tullius Cicero “the Roman orator and statesman” (CLD). 488 Maro, -onis: “the cognomen of the poet P. Vergilius (Virgilius)” (CLD).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==