295 inventio, dispositio, elocutio ripo483 ad securissimum religiosae disciplinae litus vestras naves convertite. 6. t. Palinurum484 ego vobis agam peritissimum, quando brevis orationis exiguam scapham inscendens ab illa minaci Scylla485 vos avertam, quae sola gloriosae cursum navigationis impedire conatur. s. Quando, inquam [p. 6] clarius, scrupulum relinquendorum studiorumvobis eximam, persuadens iustissimis rationibus, quam- vis laudabilem reliquarum scientiarum, quas nondum hausistis, continuationem omnino divinae vocationis ergo relinquendam et posthabendam esse. 7. u. Qua praeeo, benevola attentione sequimini. 8. t. Atque ut hinc mea sese effundat oratio, dico imprimis non ita illiberale caeleste Numen esse, ut eos qui ipsius obsequiorum causa sua commoda postponunt, aliquid habere damni patiatur. u. Novit ipsius munificentia vel minutissimas humanarum actionum intentiones abundantissime compensare. t. Ac proinde persuadere vobis potestis, Adolescentes literarum studiosissimi, illos etiam, qui in medio literarii stadii decursu eius militiae accedunt, nunquam bono sapientiae spoliari, nunquam scientiae muneribus defraudari. q. Vanam enim huius caduci saeculi amore Dei scientiam relinquentes, stabiliorem, meliorem, perfectioremque ab eo recipiunt; cumque parum satis (si tamen parum dici potest sese Deo totum consecrare) dederint, immensa caelestium donorum ex aeternae sapientiae depromptorum thesauro, magnitudine cumulantur. 483 Euripus “speciatim celebre est hoc nomine fretum inter Euboeam et Boeotiam, qui et Euripus per antonomasiam dicitur..., ubi mare rapidum... et alterno cursu septies die, ac septies nocte, fluctibus invicem versis, adeo immodice fluit, ut ventos etiam, ac plena ventis navigia frustretur...; ita nec nocte, nec die quies navibus datur” (FLL). Cf. supra, p. 161, no. 149. 484 Palinurus “pilota di Enea. Addormentatosi al timone, cadde in mare sulle coste della Lucania” (CDLI). 485 Scylla “alta rupe (promotorio) all’imbocco dello stretto di Messina, dirimpetto al vortice di Cariddi, pericolosa ai naviganti” (CDLI). Cf. p. 10, no. 9.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==