294 prodromus reginae artium – appendix Punctum 4: Committite vela sanctissimi Flaminis aspirationibus et ad quietam stationem religiosae vitae contendite, n. 32. ELOCUTIO 1. pa. Deliberanti mihi, Adolescentes literarum studiosissimi, quam dicendi materiam imminentibus feriis vacationum sumerem, cum sim vobis iam penitus valedicturus, non inconveniens mentem cogitatio subivit, ut reliquarum scientiarum continuationem divinae vocationis causa prorsus esse relinquendam vobis persuaderem. 2. b Plurimos etenim vestrum et ab aetate urgeri et a caelesti spiritu stimulari intelligo, ut quantocius, abiecta mundi huius fallacissimi, [p. 5] salacissimique veteratoris omni vanitate, inaestimabilem religiosi status gemmam apprehendatis. 3. pa. Nam quod ad aetatem attinet, haec omnium vestrum fere talis est, quae diutius vivendi rationis deliberationem videtur a vobis exposcere; quod vero ad divinos instinctus spectat, horum plurimos tam a religiosorum magistrorum exemplis monitisque vestras conscientias dirigentium, quam a divini verbi lectione et auscultatione, tum denique ab ipso Numine per internas cordis, intellectus et voluntatis inflammationes, vobis esse submissos quis possit dubitare? 4. ts. Hinc veluti navis faustioribus Zephyris aspirantibus una ex parte, severissimis ex altera flantibus Euris portum velox petit, ne tempestatis obruta turbinibus submergatur, ita faciendum vobis existimo, ut benignissime vestra pectora afflantes gratiae Dei Favonios secuti, vos ad quietissimam religiosae vitae stationem, periculosissimas oceani huius mundi procellas evitantes, absque mora subducatis. 5. pa. Quamobrem, cum et hic orbis terrarum nunquam tempestatibus maximis careat, et faventissima caelestis Flaminis aura vos ad ripam propellat, et ipsum tempus aetatis idem urgeat, date vela remosque capite, Adolescentes literarum studiosissimi, ac simul ex mundi vorticibus impenetrabilique scientiarum Eu-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==