293 inventio, dispositio, elocutio Maior: Maxima copia etiam politioris doctrinae datur iis, qui se Deo mancipant in Religioso statu: quae subiungitur transitioni, quasi per expolitionem. n. 16. Probatio maioris, a definitione: Cum enim scientia sit Dei donum, nulli aequius a Deo conferri potest, quam religiosis Dei servis etc. Adiunguntur aliae probationes a simili, exemplis Magni Alberti, D. Thomae Aquinatis, D. Bonaventurae, subtilis Scoti, Ruperti Abbatis etc., qui cum reliquissent in saeculo scientiarum continuationem, acceperunt infusam a Deo sapientiam in Religione, n. 17. 18. 19. 20. Minor: Sed si vos Religioni mancipaveritis etc. (n. 21, conclusioni mixta) , ne dubitate vobis a Deo scientias infundendas, vel opem ad acquirendas praestandam. Argumentum III disponitur per Entymema [p. 4] tripartitum (de quo c. 3, n. 4). Antecedens: Melior est vita aeterna temporali scientia, n. 22. Probatio Antecedentis: Nam quod Christus de alia re alicubi dixit: Quod prodest homini etc. satius usurpandum ac paucis mutatis dicendum: Quid commodi affert omnium scientiarum (enumerantur hae) peritia mortali homini, si immo tali vita propter eam spolietur? n. 23. Expolitur idem Udonis exemplo, similitudine et auctoritate Apostoli, n. 24. 25. 26. Expolitur denique ratione: Quod nimirum proprium scientiae sit, inflare, n. 27. Consequens: Ergo, ut vitam aeternam consequamini, temporalem scientiam relinquite; per Interrogationem, n. 28. Peroratio, cuius Punctum 1: Quamobrem contemnite, Adolescentes, religiosae vocationis gratia studiorum vestrorum continuationem, n. 29. Punctum 2: Subducite naves ex mundi oceano ad religiosae vitae portum, n. 30. Punctum 3: Nulli vobis iam scopuli imminent, me securum iter demonstrante, n. 31.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==