Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

292 prodromus reginae artium – appendix n. 7. Confirmatio habet tria Argumenta: 1. Quia saecularem vanam scientiam propter Deum relinquentes, stabiliorem reperietis. 2. Quia etiam saecularis doctrinae abundantia dabitur vobis, iam religiosis, cum sit scientia Dei donum. 3. Meliorem esse aeternam vitam temporali scientia, ac proinde illius acquirendae gratia hanc deserendam. Argumentum I per quinquepartitam Ratiocinationem disponitur sic. Maior. Qui saecularem vanam scientiam propter Deum relinquunt, stabiliorem et perfectiorem assequuntur, n. 8. Probatio maioris: Cognoscunt enim seipsos, quod est subtilissimae Philosophiae genus, ut ille ait: Haec est altissima etc. n. 9. Minor: Atqui vos, A[dolescentes], saecularem vanam scientiam, divinae vocationi parentes relinquitis, n. 10. Probatio minoris per enumerationem scientiarum: Non enim vobis extemplo ad Philosophiae etc. etc. culmen aditus patebit, utpote Rhetoricam terrestrem pro caelesti ediscenda relinquentibus etc. n. 11. Conclusio Ratiocinationis: Ergo stabiliorem et perfectiorem scientiam assequemini. n. 12. Amplificatio conclusionis ab exemplis per [p. 3] geminationem: Illam, illam inquam scientiam, quam D. Augustinus petens dicebat: Domine, noverim me, noverim te; quam D. Franciscus, possidens, aiebat: Quis tu, bone Deus, et quis ego? ob quam tot theologi exedras, tot principes mitras, tot reges diademata, totque imperatores abiecerunt; et Caelestinus ille Pontifex Christiani orbis imperium deseruit etc.n. 13. Repetitio conclusionis per Exclamationem: O vos beatos etc., si propter hanc dignissimam scientiam vanas illas relinquetis! n. 14. Transitio ad secundum argumentum per Correctionem: Quanquam et illius politioris literaturae maximam cognitionem habere solent ii, qui, calcatis mundi illecebris etc., Religosi fiunt. n. 15. Argumentum II disponitur hoc modo per quadripartitam Ratiocinationem, de qua supra c. 3, n. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==