Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

291 ??? Praxis I Quaestio. An propter Religiosam vocationem sit studiorum continuatio relinquenda? Status coniecturalis: quia ex coniecturis vocationis est colligendum, quid hac in re facto sit opus. Causa, Crinomenon, Propositio: Relinquendam esse continuationem studiorum ob religiosam vocationem. Character dicendi mixtus. Spectat autem haec Oratio ad Genus deliberativum; siquidem illa, relinquenda esse scientiarum continuatio ob divinam vocationem, suadetur. INVENTIO ET DISPOSITIO Exordium ex visceribus causae a circumstantia temporis desumptum per collectionem, tertiam exordiendi formam, tractabitur hoc modo. Propositio Collectionis: Valedicturus vobis, Adolescentes, materiam dicendi de relinquenda studiorum continuatione propter religiosam vocationem assumo. n. 1. Ratio: Nam id aetas et Spiritus Sancti instinctus urgent. n. 2. Rationis confirmatio: Aetatem enim sufficientem ad deliberandum de statu habetis, ad [p. 2] religiosum vero statum divinis inspirationibus etc. stimulamini. n. 3. Expolitio: Ut navis, tempestatem fugiens, portum appetit, sic vos, fluctus mundi volentes evitare, ad stationem religiosae vitae debetis contendere. n. 4. Complexio per contractionem superius dictorum: Ergo mundi periculis deterriti etc. ad religiosae vitae litus navigate. n. 5. Propositio orationis: Praeibo, persuadens vobis, relin- quarum scientiarum continuationem ob religiosam vocationem esse relinquendam. n. 6. Attentio: Benevola attentione me sequimini.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==