287 caput xii: de actione si Moses virga cordium petras conterens479? Producit quoque eas quandoque suavis et benigna dictio; uti pluere videmus frequenter, etsi non tonuerit. Gestus in totius corporis et partium aliquorum harmonica moderatione situs est. Igitur dabis operam, ne totum corpus instar psallentis Hebraei agites; ne nimium manus extendas, vel ad pectus nimium reducas; ne brachia iactes; ne caput huc et illuc inflectas, ne super cathedra (concionatoris alia lex est), quasi fessus, decumbas; ne crebro excrees, tussias et spuas, nasum emungas, sudorem abstergeas, nisi prorsus urgente necessitate. Maxime tamen cavebis, ne dum velis oratorem agere, histrionem repraesentes. Namque sunt, neque hi perpauci Ecclesiastae, qui cum Tullium480 debeant, Roscium481 imitantur, quod vitium turpissimum velle placere gestibus, cum tibi res aut verba desunt. [p. 193] a2. Tria sunt Oratori, quaedam ante, quaedam post actionem, quaedam in ipsa actione observanda:a a-a est paragraphus in II editione exstans, et probabiliter per inadvertentiam in hac IV editione omissus. 3. Ante Actionem imprimis Orator, qualiscunque fuerit, se Deo, Sapientiae et Eloquentiae Fonti, commendet; intentionem rectam faciat, ne gloriolae captandae gratia dicat; deinde recollecto animo exedram conscendat aperto capite, aut secus, iuxta loci et temporis opportunitatem. Si in ecclesiasticis rostris perorat, primam altari, vel Sanctissimo ibi reposito, alteram, profundam minus, auditoribus reverentiam faciat, se modeste inclinans. Postmodum signo crucis (in politicis actionibus haec pietas dissimulanda) se muniat et aperto, si fas, capite nonnihil ad recolligendum se auditores pro meliori informatione et audacia expendat. 4. In ipsa Actione servandum est, ut demissiore voce incipiat, quae, paulatim crescens, ad eam altitudinem elevabitur, qua spa 479 Cf. Ex 17, 5-6. 480 Cicero, M. Tullius “il più grande oratore e stilista romano” (CDLI). 481 Probabiliter: Q. Roscius, di Lanuvio, “il più grande attore de’ suoi tempi, in Roma, amico intimo e maestro di Cicerone nell’arte del porgere” (CDLI).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==