286 prodromus reginae artium – pars ii e. Ad quietem te disponens et in aurora surgens, multa ad- discas. Igitur cubitum iturus, et lecto surgens, vel semel saltem discenda praelege; tum deinde imaginario percurre discursu. Atque ut continuum memoriae habeas exercitium, proderit tibi decumbenti pii alicuius libelli lectio, in qua obdormias; verum in lumine adhibendo cautum te esse volo. f. Ieiuniis bene macerato ventriculo, memoriae exercitium adhibe; si enim is fuerit oppletus cibis, humores ex eo caput ascendentes organum, seu vim memorativam aggravabunt, teque ad discendum reddent inhabilem Ultimum. Non ex prolixioribus initio memoria fatiganda exercitiis, sed per gradationem quandam periodorum et foliorum pedetentim est exercenda. CAPUT XII De Actione 1. Actio, quam alii Pronunciationem vocant, ultima Rhetoricae pars, est vocis, et vultus, et gestus moderatio cum venustate. Quod ad Vocem attinet, haec naturaliter formanda est: procul esto crassa, ficta, puerilis, muliebris. Quidam sic formant vocem, [p. 192] ut naso magis loqui videantur, quam lingua; alii sic, ut cantent potius, non perorent; nonnulli deinde contra naturam penitus effutiunt verba, decorum putantes, si naturalem artificiali voce supprimant. Quasi vero non in observanda verborum quantitate vocis artificium magis consistat, quam in illo fistulis proprio sono. Quid plura te hic moneam? illud unicum: Musicus ne sis in cathedra, sed orator. Vultus ad gravitatem componatur, quem tris- tis dictio tristem, severa severum laetum laeta, zelosa ardentem, indignans indignantem reposcit et habeat. Nec reprehenduntur in oratore lachrymae, si has pie volens in aliis excitare, prius ipse fundat: quamquam quid illo praestantius oratore, qui sine propriis lachrymis, et increpans non plorans, lachrymas ex oculis audientium producit, severioribus verbis qua-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==