285 caput xi: de memoria biecta deinde vitii foeditate certam huius in animo detestationem excitabis. In caeteris arte pari procedes, memor illius moniti: Gaudia pelle, Pelle timorem; Spemque fugato, Nec dolor adsit. De Acuinibus quoque nihil hic dico; plus mihi sapiunt, qui docent, movent, suadent, quam qui delectare consueverunt. CAPUT XI De Memoria 1. Memoria, quarta Rhetorices pars, est firma ac indelebilis totius Orationis in animo impressio. 2. Dividitur in Naturalem et Artificialem, Capacem et Tena cem. Quaelibet tamen harum exercitatione perficitur et augetur. 3. Adiumenta memoriae haec non sunt spernenda: a. Loca, in quibus res, de qua sero gesta, menti infige, ut inter dicendum te in illis versari putes. Proderit quoque singulos aedis, ubi peroras, angulos singulis partibus Orationis assignare, ut ex hoc exordium, ex illo narrationem, ex alio confirmationem, et rursus ex alio perorationem, quasi ibidem positam assumas. b. Imagines dicendarum rerum menti imprime, e.g. Si de cae- lesti gloria dicendum esset, statueres tibi in mente unam Civi- tatem, iuxta Apocalypticum Prophetam, duodecem portis, muro elegantissimo, plateis auro pelludicis ornatam; incolas Divos, cives Angelos, Reginam, Virginem Deiparam; Regem, trinum et unum Deum: sic facili discursu omnia tibi ex mente [p. 191] promanarent. c. Orationem, si fuerit longior, per periodos atque partes disce; sin carmen recitaturus es, per decades versuum erit memoriae tradendum. In quo autem discendo saepius haesitabis, illud sigillatim saepius repete, donec optime memoria comprehendatur. d. In loco quieto et ab omnibus arbitris remoto, quidquid dicendum erit, voce submissa, non clamosa, oportebit te discere. Melius feceris, si tacita mente rem volveris: ita namque sine lucta et fatigatione memoriam facillime subibit.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==